useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data)  Nr. 54$.
Signature:  Nr. 54$.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Tula, Tochter von Albert Schurolf, schenkt ein Haus nebst Hofstatte zur Wohnung ftir acht Beghinen. — 1307.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 54$. , S. 546
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 54$. , S. 546

    Graphics: 
    x

    1307 Notum sit, quod Tula filia quondam Alberti dicti Schfirolf tra- didit et remisit propter deum et ob remedium anime sue et parentum suorum domum suam et aream vicinam domui Sophie vidue versus sanctum Severinum cum dimidictate curie, ante et retro, subtus et superius, prout iacet, octo becginis bone fame deumque timentibus atque venerantibus deum ex toto corde in perpetuum inhabitandam, quarum octo becginarum Segewigis becgina semper debet esse una, quamdiu voluerit et vult esse bona becgina, ita quod proximus heres suus sive masculus sive femina senior cum consilio et auxilio domiui plebani ecclesie sancti Severini Coloniensis qui pro tempore fuerit in dictam domum recipiet becginas predictas non causa muneris aut dilectionis vel consanguiuitatis, sed pure et simpliciter propter deum precipue et salutem anime mec et parentum meorum, et si forsan quod absit aliquam dictarum becginarum mori contigerit, et si aliqua earum rebellis fuerit et male fame, illam amovere debet heres suus predictus cum consilio et auxilio predicti domini plebani aliam deum timentem et bone fame loco sui substituendo. Item predicta Tula tradidit et remisit dictis becginis propter deum et salutem anime sue et parentum suorum quatuor solidos denariorum Colonie tempore so- lutionis communiter currentium ipsis singulis annis in perpetnum per- solvendis de domo et area sita contigue diete domui sue versus sanc- tam Katherinam iuxta domum Arnoldi fratris sui, videlicet in festo beati Petri ad vincula in die obitus sui vel infra quatuor septimanas postea sine captione, tali conditione, quod si prefatis becginis dicti quatuor solidi soluti non fuerint termino predicto, extunc nna quarta pars domus ct aree predicte ad ipsas becginas devolvetur libere et solute, de quibus quatuor solidis dicte becgine reservabunt sibi tres solidos ad domum predictam bfiwelige id est incollapsam conservandam et cum residuis duodecim denariis facient missas pro defunctis celebrari in perpetuum pro salute anime sue et parentum suorum, sic quod dicta domus et area, de qua dicti quatuor solidi solvuntur, prefatis becginis nullum impedimentum seu gravamen inferri debet in futu- rum, preterea quod si dicte becgine vel quicumque illam domum, de qua quatuor solidi predicti solvuntur, inhabitaverit vel inhabitaverint, unum vriet facere voluerint inter domos eorum, quod ambe partes fa- cient ad hoc expensas competentes. Item dicta Tfila tradidit et re

    523

    misit dicte Segewigi becgine post mortem suam omnia utensilia do- 1307 raus sue et omnes lectos et cûssinos suos, et ipsa defuncta cedent becginis morantibus in domo. Anno domini mcccvii.

    Aus einem Schreinsbuche des Schreins s. Severini, Achterstrasse, im Archiv des Landgerichts.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.