Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 96. , S. 93
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 96. , S. 93

Capitulam Coloniense discretis viris abbati sancti Jacobi Leo- diensis iudici ut dicitur a sede apostolica delegato neenon decano et cantori sancti Albani Namurcensis Leodiensis dyoecesis, iudicibus subdelegatis ab eodem abbate, ut dicitur, salutem in domino. Con- stitutus propter hoc in presentia nostra Henricus plebanus ecclesie beati Johannis baptiste in Colonia profitebatur publice coram nobis, quod ipse Gerardum dictum Overstolz, civem et scabinum Colonien- sem, suum parrochianum nec citaverat nec citavit ad comparendum coram vobis crastino dominice Invocavit ad instantiam magistri Lu- dewici laici de Colonia dicti de Mfilengassen et Jutte uxoris sue et hoc ea de causa, quia ipsi plebano de iurisdictione aliqua, quam vos vel abbas Tuitiensis in ipsum plebanum seu eius subditos habe- retis super premissis, nulla fuit facta fides, ut idem plebanus asse- rebat. In cuius rei testimonium ad petitionem dicti plebani sancti Johannis baptiste has nostras litteras sigillo nostro ad causas vobis trausmittimus roboratas.
Actum et datum Colonie feria sexta ante dominicam Invocavit anno domini MCClxx quarto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel verletzt.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 96. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/0ff58cde-84d4-4425-92f1-5d2b2655aa54/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success