Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 465. , S. 474
1298 Nos prepositus, decanus et capitulum maioris ecclesie Coloniensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum Agnes soror quondam Ludewici sacerdotis de Turri in Essinde omnia bona sua, que habet in allodio tam de censibus, videlicet sex marcis et sex solidis Coloniensibus, quam de nemoribus cum omnibus iuribus et pertinentiis, videlicet curmedis et aliis obventionibus quibuscumque sitis apud Sinzege, nobis dederit et tradiderit ac coram iudicibus et scabinis ibidem eadem bona ad manus et utilitatem nostram super- portaverit nosque in eorundem bonorum possesionem miserit et mitti petiverit corporalem, renuncians pro se et suis heredibus omni iuri, quod sibi aut eis ex predictis bonis competere videbatur, nos ex pacto seu conventione inter nos et candem Agnetem habitis promit- timus per presentes litteras pure et simpliciter ac bona fide, quod singulis annis in festo circumeisionis domini dicte Agneti in quocum- que statu existenti quoad vixerit sex marcas et sex solidos Colonienses assignabimus et per camerarium ecclesie nostre existentem pro tem- pore persolvemus. Ordinamus et statuimus in hiis scriptis, ut obedien- tiarius curtis nostre in Linse, quicumque pro tempore fuerit, prefata bona Sinzege cum iuribus et attinentiis suis tamquam exnunc con- nexa obedientie sue percipiat, colligat et requirat singulis annis in perpetuum, et sex marcas et sex solidos antedictos camerario ecclesie nostre assignet et presentet pro solutione bniusmodi facienda; post mortem vero prefate Agnetis volumus et ordinamus, ut idem camera- rius noster tradat et distribuat de eadem pecunia in crastino circum- cisionis domini triginta solidos Colonienses decem ecclesiis collegiatis ° in civitate Coloniensi, videlicet sancti Gereonis, sancti Severini, sancti Kuniberti, sancti Andree, sanctorum apostolorum, sancte Marie ad gradus, sancti Georgii, sancte Marie in capitolio, Cecilie et sanctarum undecim milium virginum, boc quidem modo, ut quelibet1) ecclesia- rum predictarum recipiat ab eodem camerario nostro tres solidos Co-
') Die Handschrift hat: quilibet.
451
lonienses ad faciendam singulis annis una vice in divino officio me- 1298 moriam Ludewici sacerdotis et Agnetis sororis sue predictorum, Hermanni, Elizabet, Ruteheri sacerdotis, Ludewici, Flandrine, Th., Richelindis, Wilhelmi, Henrici, Rabodonis et Mechtildis. Preterea idem camerarius quatuor marcas residuas sex vicibus in anno distri- buet pro presentibus concanonicis nostris ad faciendum similiter in ecclesia nostra consueto modo memoriam in perpetuum predictorum. Si vero antedicta bona apud Sinzege aliquo casu deteriorari processu temporis contigerit, quominus summa pecunie solvende per eundem obedientiarium haberi posset annuatim, defectus huiusmodi pro rata defalcabitur nobis et ecclesiis proportionabiliter memoratis. Damus itaque presentes litteras eidem Agneti sigillo ecclesie nostre in te- stimonium premissorum omnium roboratas. Et nos Conradus dei gratia maior prepositus archidiaconns Coloniensis consensum nostrum premissis omnibus utpote interest specialiter adhibentes sigillum no- strum presentibus duximns apponendum. Insuper ego Agnes ante- dicta omnia premissa, prout narrantur, vera esse recognoscens sigil- lum officialitatis curie Coloniensis, quia proprium non habeo, apponi pro me presentibus inpetravi, nosque officialis curie Coloniensis ad petitionem et requisitionem sepedicte Agnetis sigillum nostrum seu curie Coloniensis apponimus huic scripto.
Actum et datum in capitulo Coloniensi anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, kalendis augusti.1)
Aus dem Copiarium des Domstiftes Nr. 293, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 465. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/1a49fa62-12f5-4db7-b67e-169d9b3cdc5c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success