Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 4. , S. 28
1270 Frederunis dei gratia abbatissa totusque conventus sanctarum virgi- num in Colonia, universis presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Noverit nniversitas vestra, quod cum venerabilis domina nostra Lisa de Renninberg videlicet abbitissa quondam ecclesie nostre pie memorie quasdam vineas sitas apud Bagheim, quatuor solidos dena- riorum Coloniensium et quatuor pullos solvendos apud Vuisheym, que omnia suis denariis propriis comparavit, legaverit ad memoriam do- mini Alberti de Liuphe quondam subdecani Coloniensis faciendam, nos occasione dicte legationis per presentes litteras profitemur sin gulis annis esse obligatos capitulo Coloniensi de vineis, quatuor so- lidis et quatuor pullis supradictis in novem solidis denariorum Colo niensium, quos novem solidos dictum capitulum singulis annis requiret in abbatia ecclesie nostre supradicte a me abbitissa vel ab alia post mortem meam, que pro tempore fuerit, in anniversario eiusdem domini Alberti distribuendos, ita quod de novem solidis in anniver sario domini A. subdecani predicti octo solidi canonicis presentibus in commendam modo debito distribuantur et alii duodecim denarii vica- riis sacerdotibus missam pro defunctis illo die celebrantibus assignen- tur, et sie abbatissa, que pro tempore fuerit, dictas vineas colet et de ipsis ac quatuor solidis et quatuor pullis predictis occasione dictorum novem solidorum, quos solvit capitulo memorato, usumfruetum reservabit ac usum suum faciet de eisdem non alienando predicta, prout hoc sibi visum fuerit expedire. In cuius rei testimonium pre- sens scriptum sigillo tam nostro quam ecclesie nostre duximus mu- niendum.
Actum anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo, mense maio. Aus dem Copiarium des Domstiftes, Nr. 194, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 4. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/1bc9a1c0-b4c9-4b53-87df-f3ff1a24eb37/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success