Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 294. , S. 291
Universis presentes littcras visuris et audituris ego Theodericus miles filius quondam domini Lamberti de Reymbach militis notum facio, quod quia viri discreti et honesti indices, scabini consilium et cives universi Colonienses in maius amicitie et favoris vinculum, quam alia vice inter ipsos et me fuerat ordinatum, michi qualibet septi- mana a dominica die quadragesime, qua cantatur lnvocavit me, nunc
') Die Uaadschrift hat: cisque.
268
1288 instanti usque ad quindenam post festum pasche proximo futurum computanda dare promiserunt duodecim marcas et sex solidos Colo- niens¡um denariorum, de quibus michi modo viginti ct quinque marcas de duabus primis septimanis numeraverunt et dederunt in parato, promitto et ad hoc me obligo fide prestita corporali, quod cum fa milia mea, quam babeo, tenebo et servabo sub expensis meis vigiuti armigeros bene preparatos tali modo, quod in primis duabus septi manis predictis dampna faciam et nocebo domino de Lcwenberg, coadiutoribus suis et inimicis civium Coloniensium predictorum, ubi- cumqne potero in rebus ct personis, sic quod hoc manifestum erit tam in terra quam in civitate Coloniensi, ct ita deineeps faciam eis- dem per tempus, quod est prescriptum, nisi treuge darentur inter dominum de Lcwenberg et cives Colonienses, medio tempore sen compositio fieret inter eos. Si vero in primis duabus septimanis pre dictis non fecero, sicut est premissum, extunc ipsi cives a solutione soldamenti predicti de residuis septimanis quiti penitus sunt et soluti, eligens et acceptans, si propter bec a domino de Lewenberg, coad- iutoribus suis et inimicis civium Coloniensium predictorum michi vel meis dampnum aliquod infertur qualccumque, etiam hoc sit in bonis et personis, quod ipsi cives de hoc nec mihi neque meis satisfacere tenebuntur vel respondere. Et si prefati cives indiguerint et vo- luerint, extunc intrabo civitatem Coloniensem cum familia mea et armigeris predictis, auxilium contra adversarios eorum et inimicos prestiturus, quamdiu eis videbitur expedire. Quindena vero post feslum pasche predictum preterita prefati cives ab huiusmodi soln- tione soldamenti michi dandi crunt absoluti, nisi per aliquod tempus ulterius sub codem soldamenlo voluerint me habere, ea conditione expressa, si michi vel meis aliquod fortuuium accident per captionem personarum ct inimicorum civium predictorum, quod sine contradictione eorum de hoc facere potero et disponere, quod michi visum fuerit expedire, prioribus conditionibus inter ipsos cives et me factis et or- dinatis, sicut in litteris super hoc hincinde confectis continetur in earum robore et firniitate duraturis, ac si de premissis conditionibus inter ipsos et me mentio facta non fuisset, fraude ct dolo penitus in hiis exclusis. In cuius rci testimonium sigillum meum duxi presen tibus apponendum.
Datum anno domini millesimo ducentesimo octogesimo septimo, feria sexta post diem cinerum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel zwei übereinander liegende Glcven, sehr verletzt.
269
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 294. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/221d1f26-4c5a-433c-bf2f-943379db2ae3/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success