Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 63. , S. 72
Nos Gerardus advocatus Coloniensis et Rutgerus frater noster, universis presentes litteras visuris et audituris, notum faeimns, quod nos pro nobis et universis consanguineis et amicis nostris pure et simpliciter reconciliati sumus cum civibus Coloniensibus super discor dia, que vertebatur inter nos ex una parte et ipsos cives Colonienses ex altera occasione bone memorie Rutgeri patris nostri quondam ad vocat i Coloniensis et Wilhelmi avunculi nostri ac etiam occasione nostri, renunciantes pure et simpliciter omni impetitioni, actioni sen questioni, quas habuimus vel habere videbamur occasione huiusmodi discordie contra cives Colonienses memoratos, profitentes manifeste in hiis scriptis nobis a predictis civibus Coloniensibus secundum dictum viri nobilis domini Wilhelmi comitis Juliacensis, in quem hincinde super huiusmodi discordia amicabiliter terminanda compromisimus, ad plenum fore satisfactum de pecunia, quam nobis ad dictum eius- dem domini comitis Juliacensis pro huiusmodi reconciliatione solvere debebant, de qua vero pecunia ipsos cives Colonienses singulos et univer sos liberos et quitos clamamus per presentes. Super hoc in testimo nium et firmitatem nos Gerardus advocatus predietus sigillum nostrum pro nobis et pro fratre nostro predicto prescutibus duximns apponendum.
Datum anno domini mcC septuagesimo secundo, in crastino beati Jacobi apostoli, mense iulio.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, sechs Querbalken im Schilde, mit der Umschrift: S. Gurardi nobilis advocati Col., gut erhalten.
49
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 63. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/27e755cf-0153-46ae-9ab1-41dd9c7475bb/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success