Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 542. , S. 540
Universis et singulis presentes litteras visuris seu audituris, nos Gerardus dictus Rotstock senior, Blytza eius uxor, Mathias dictus de Cornu, Sophia eius uxor, Sophia et Bela eius sorores, filie quondam Ludewici de Speculo et Vrete coniugum, cives Colonienses, notum
517
facimus et recognoscimns per presentes, quod nos quatuordecim so- lidos hereditarii census pagamenti Coloniensis tempore solutionis communiter currentis, quos nos communiter et indivisim hactenus habebamus in quadam parte domus quondam Engelberti de Rense site supra forum dictum knytmart iuxta murum civitatis Coloniensis, donavimns et supraportavimus concorditer, donamus et supraportamns pure et simpliciter propter deum per presentes pro salute animarum parentum nostrorum atque animarum nostrarum et successorum nosto- rum altari in capella sita in ambitu monasterii ad Piscinam extra mnros Colonienses constituto, in honorem beati Johannis baptiste, beate Agnetis virginis et martiris et omnium sanctorum consecrato et fun- dato, in usus et alimoniam presbiteri rectoris eiusdem altaris, qui est et qui pro tempore fuerit, ita quod idem altare nomine et ad usus presbiteri rectoris eiusdem prefatos quatuordecim solidos hereditarii census perpetuo et hereditario iure obtinebit pro memoria quon- dam parentum nostrorum atque nostrum et successorum nostrorum perpetne habenda et peragenda. Insuper sciendum est, quod pre- dicti quatuordecim solidi hereditarii census solvi debentnr singulis annis terminis infrascriptis, videlicet septem solidi in festo beati Re- migii episcopi et septem solidi in festo pasche aut infra quatuor sep- timanas post quemlibet dictorum terminorum sine captione. Quod si neglectum fuerit aliquo dictorum terminorum, extunc portio ipsius domus predicte, de qua dictus census solvitur, cedet predicto altari nomine et ad usus presbiteri rectoris einsdem libere et absolute, omni fraude et dolo in hiis exclusis. In testimonium et firmitatem pre- ntissorum nos Gerardus et Mathias nostra sigilla, quibus et nos Blyza et Sophia eorum uxores in hiis utimnr, presentibus apposuimus. Nos vero Sophia et Bela sorores de Speculo predicte rogavimus honestum virum Mathiam de Speculo nostrum consanguineum civem Coloniensem, nt ipse sigillum suum pro nobis hiis litteris duceret appendendum, quod ego Mathias de Speculis iam dictus profiteor esse verum.
Datum anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo septimo crastino beati Laurentii martiris.
Aus dem Copiarium des Klosters Weiher, im Stadt-Archiv.
518
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 542. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/2be29733-3be2-4e7a-a027-2cd46f501c41/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success