Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 474. , S. 480
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 474. , S. 480
Notum sit universis tam presentibus quam futuris, quod magister Lutginus scolasticus ecclesie sanctorum Apostolorum Coloniensis et
') Vgl, oben Nr. 463.
2) Diese Urkunde ist nicht datirt, steht aber uumittelbar vor der folgenden, welche das Datum 1299 tragt; darum lasse ich dieselbe auch hier in der- selben Weise folgen und gebe ihr dasselbe Datum, welches die folgende tragt.
457
AleydiB soror eius tradiderunt et remiserunt proprietatem medietatis 1290 domus site ante portam Martis directe ex opposito contra cippum versus plateam lapideam, nsufructu cisdem et eorum cuilibet quoad vixerint reservato in dicta medietate domus predicte, ad vicariam, quam magister Hartlievus frater eorum canonicus ecclesie sanctorum Apostolorum predicte constituit et ordinavit in ecclesia sanctorum Apostolorum antedicta ob salntem et remedium anime sue et parentum suorum in perpetuum. Et habebit presbiter dictam vicariam semper celebrans in capella sancti Nycolai eiusdem ecclesie missam pro de- functis, quando ebdomadarius1) non fuerit. Verum quia plures presbi- teri vicarii reperiuntur celebrantes in dicta capella, ille erit presbiter vicarius, qui dictam habebit hereditatem, quem quatuor presbiteri canonici habentes prebendas sacerdotales in dicta ecclesia et qui pre aliis ad aliquos speciales articulos sunt astricti, eligunt et semper eligent in perpetuum, quotiens vacare contigerit dictam vicariam, ct eidem vicario census sive redditus medietatis domus antedicte assi- gnabuntnr contradictione aliquorum seu alicuius non obstante, tali con- ditione quod magister Lutginus et Aleidis predicti obtinuerunt sibi potestatem mutandi omnia et singula premissa in vita sua, si vo- luerint. Et sciendum quod Aleydis predicta contulit et donavit ma- gistro Lntgino scolastico predicto fratri suo potestatem suam, ita quod ipse solus predicta omnia et singula mutare poterit in vita sua, si voluerit.
Aus dem Copiarium des Apostelstiftes, f. 50, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 474. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/2cc6f08f-d162-457f-a13b-8aaa2f9aba1f/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success