Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 92. , S. 90
1274, 26. October.
1274 Venerabili in Christo patri dei gratia archiepiscopo Coloniensi frater Guillelmus de Morbeka domini pape penitentiarius et capella- nus salutem in domino. Ex parte abbatissarum et conventuum eccle- siarum secularium sanctarum virginum et s. Cecilie Coloniensium fait propositum coram nobis, quod ipsi excommunicationis incurrerunt sententiam per discretum virum magistrum Bernardum de Castaneto domini pape capellanum ac tunc in partibus Alamannie apostolice sedis nuncium in personas ecclesiasticas, que in civitate et suburbiis Coloniensibus occasione captiyitatis vestre suppositis ecclesiastics in terdicto remarierent post certum terminum seu ad loca ipsa redirent, seu participarent nobili viro comiti Juliaceusi et eius primogenito ac eis adherentibus, qui abbatisse et conventus participarunt eisdem in cibo, potu et loquela ac aliis communibus actibus, preterquam in crimine, auctoritate apostolica generaliter promulgatam et absolutio nis beneficio non obtento, ex quodam improvidentie lubrico se im- miscuere divinis etiam in locis suppositis ecclesiastico interdicto, super quibus supplicatum fuit humiliter, eis per fidem eandem mise- ricorditer provideri. Nos igitur auctoritate domini pape paternitati vestre committimus, quatinus abbatissas et conventus predictos a sen- tentia excommunicationis, quam propter predicta incurrerunt, per vos vel discretum presbiterum iuxta formam eeclesie absolvatis et in- iuncta eis pro modo culpe penitentia salutari et aliis, que talibus debent et cousueverunt iniungi ac quod de cetero studeant inter- dictum inviolabiliter observare super irregularitate, si quam ex pre- missis contraxerunt, agatis dispensative misericorditer cum eisdem, prout secundum deum animarum suarum saluti videritis expedire.
Datum Lugduni VII kal. novembris, pontificatus domini Gregorii pape x. anno tertio.
Nach einem Pergamenthriof im Pfarr-Archiv von St. Ursula, ohne Siegel.
67
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 92. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/3270654c-0e9d-461a-898a-60cd1304134f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success