Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 56. , S. 66
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 56. , S. 66
Universis presentes litteras visuris et audituris, nos Stephanus de Sfilen, Bernardus de Strungede et Conradus de Evervelde, milites, notum facimus, quod quia Gerardus advocatus Coloniensis dilectns consanguineus noster super morte Rutgeri quondam advocati Colo- niensis patris sui et super morte Wilhelmi de Reide militis, patrui sui, ac super captivilate propria ac super morte et captivitate omnium illorum, qui cum predictis captivitati fuerunt vel interfecti, et super omni eo, quod exinde secutum est, per omnia pro se et omnibus sibi coniunctis cum civitate ct civibus Coloniensibus recon- ciliatus existit, super eo iuramento, quod urvede dicitur, prestito, prout est consuetum, et ad hoc se astriuxit specialiter, quod nos ad compositionem seu reconciliationem iniendam super morte et captivi- tate predictorum inducere deberet cum eflectu, consideramus, quod reconciliatio, quam prefatus Gerardus inivit debito modo consumari non poterit, quin ad compositionem seu reconciliationem super morte et captivitate predictorum, et super eo quod exinde secutum est, in- clinemur, pro eo quod dicti cives Colonienses nostram amicitiam affectant in hac parte et ad favorem ac promotionem impendendam Gerardo predicto, ut intelleximus, favorabiliter se coaptant, omnem inimicitiam, rancorem et iniuriarum occasionem, quas habuimus vel habere videbamur usque modo contra cives Colonienses singulariter vel universaliter propter mortem sive captivitatem predictorum, vel ex eo quod inde secutum est, ipsis civibus Coloniensibus pro nobis et nobis attinentibus remittimus puro corde per fidem prestitam et
43
per iuramentum, qaod quilibet nostrum corporaliter interposuit pre- 1271 sentibus pluribus probis viris, nos astringentes et obligantes firmiter, quod ab hoc tempore inantea dictis civibus, Coloniensibus singulariter et aniversaliter in omni loco, tempore et persona factis et consiliis compositionem et reconciliationem predictam pro nobis et nostris, quorum posse habemus, servabimus et servare volumus bona fide. In haius rei testimonium et firmitatem perpetuam presentem paginam super prescripta compositione et reconciliatione iuita a nobis con- scriptam sepedictis civibus Coloniensibus dedimus sigillis nostris com- munitam.
Actum anno d. MCC septuagesimo primo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das erste Siegel hat die Umschrift: S. Conradi de Evervelde milit., das zweite: S. Domini Bernardi de Strunkede, das dritte ist abgefallen.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 56. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/36589ce3-2db8-43c5-9491-9d2d1fdcf41f/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success