Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 450. , S. 457
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 450. , S. 457

Notum sit ete., quod Hermannus dictus de Aquila et Cristina uxor 1297 sua acquisierunt sibi hereditarie erga Petrum dictum de Houberg domum ct aream, que quondam fuit Engilardi, cum omnibus suis at- tineutiis sitam in platea, que ducit de sancto Martino versus macel- los retro domum Quattermart, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacet, pro 27 solidis bonorum Coloniensium denariorum hereditarii eensus solvendis singulis annis in nativitate domini vel infra quatuor septimanas postea sine captione, ita quod, si ipsi dictum censum sol- vere neglexerint termino predicto, predicta domus et area ad pre- dictum Petrum devolvetur libere et absolute. Et sciendum, quod predictus Petrus tradidit post mortem suam sancto Spiritui super curia predictos 27 solidos Coloniensium denariorum hereditarii census cum omni iure et captione, sicut eos in sua habebat proprietate, in hunc modum, quod predictus sanctus Spiritus dabit de eis singulis annis leprosis iuxta civitatem Coloniensem sex solidos, item sacerdoti celebranti eis tres solidos, item sacerdoti celebranti in monasterio sancte Marie in capitolio Coloniensis super altare undecim milia [sic] virginum iuxta chorum tres solidos, tali conditione, quod si predictus sanctus Spiritus non solveret predictos solidos personis supradictis, predicti 27 solidi ad ipsos in communi devolventur libere et absolute cum omni captioue supradicta, potestate predicto Petro reservata hoc mutandi, si voluerit.
Datum mense maio, anuo domini mcclxxxxvit.
Aus einem Schreinsbuch des Schreins s. Martini, term. Eckardi, im Stadt-Archiv. Vieles in der flandschrift fast erloscheu.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 450. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/4379553d-678b-4723-afb4-8c741737db7e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success