Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 149. , S. 148
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Sifridus dei gratia Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Ytaliam archi- cancellarius, universis presentes litteras inspecturis in perpetuum. Noverint tam presentes quam futuri, quod licet quondam reverendi
125
patres dominus Conradus Coloniensis archiepiscopus suisque diebus 1277 dominus P.') ad velum aureum dyaconus et post eum dominus Hugo tituli sancte Sabine presbiter, cardinales, illis temporibus fungentes per Alimaniam legationis officio et postmodum dominus Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, predecessores nostri, circa reformationem status fratrnm et ecclesie sanctorum martirum extra muros Colonien- ses, contra quos tam de dilapidatione, inobedientia incorrigibili aliis- que negligentiis et excessibus gravibus ex facto notorio clamor et infamia detestabilis laboravit, diligentiam et curam paternam stu- duissent adhibere, non tamen proficere poterant apud ipsos, sed us- que ad hec tempora malitia quorundam fratrum existentium in ecclesia predicta enormibus se iumiscentium videlicet furtis et homi- cidiis excreverit in tantum, quod aliqui ex eis per seculares iudices in talibus deprehensi pro laicis malefactoribus pena capitis puniti fuisse dienntur et propter hec ipsi fratres adeo suspecti et despecti habiti sunt, quod pauci vel nulli ipsi ecclesie et fratribus elemosinis suis vel quovis alio solatio succurrere voluerint. Immo quidam per- ditionis filii ipsos fratres nequiter prosequentes, qui licet non ipsis deo tamen et libertati ecclesiastice detulisse debuissent, ipsam eccle- siam cum edificiis suis totaliter combusserunt, sic quod ipsis fratri- bus tectum, sub quo requiescerent, non remansit, predia etiam et possessione9 et alia bona, que habebant, adeo distraxerant et dilapi- daverant, quod parum vel nichil ipsis supererat, per que possent sustentari, quia vel alienata fuerunt omnino vel sub adeo dampnis gravibus creditoribus obligata, quod de facili recuperari non valebant. Qnibus omnibus consideratis difficile satis visum est, dictam eccle- siam bono modo posse reformari. Nos tamen quia nonnulli zelum caritatis habentes circa ecclesiam predictam propter beatorum The- beorum martiram corpora, qui atrium ipsius ecclesie nutu divino glorioso martirii sui sagwine dedicarunt, apud nos salubribus monitis institerunt, ut reformationi dicte ecclesie intendere curaremus, et pre- ripue quia dilectus fidelis noster Bruno dictus Hardevust miles et scabinus Coloniensis circa ipsam ecclesiam et locum habens zelum et desiderium speciale se obtulit ad relevandam dictam ecclesiam cum suis edificiis et ad recolligenda predia et possessiones obligatas et distractas bonis suis pro remedio anime sue et suorum, dummodo personas religiosas ad honorem dei et divinum cultum habendum perpetuo institueremus ibidem, prepositus etiam et fratres, qui ad-
') Petrua.
126
1277 hue in dicta ecclesia supererant, omni solatio destituti nec babentes, unde viverent, imo quod deterius est in opprobrium suum et ecclesie mendicantes hostiatim, considerantes, quod quamdiu ipsi essent in dicta ecclesia, non inveniretur aliquis, qui ipsam ecclesiam et locum relevaret, ipsam ecclesiam et locum cum omnibus bonis suis videlicet prediis et possessionibus mobilibus et immobilibus, reliquiis, libris, indumentis, vasis et aliis quibuscunque ad ipsam ecclesiam spectan- tibus reporlaverunt, simpliciter in manus nostras et predictis omnibus cesserunt omnino nostre se gratie submittentes, ut aliquali portione sibi deputata pro sustentatione sua, quamdiu vixerint, vitam regula rem et habitum dimittere non valentes, ordinaremus de ipsa ecclesia et suis attinentiis, prout ad honorem dei nobis videretur expedire: super hiis omnibus habito consilio et deliberatione matura cum viris religiosis ac aliis litteratis prefato Brunoni commisimus et iniuuxi- mus pro remedio anime sue et suorum, quod ecclesiam et edificia predicta reficeret et predia et possessiones et alia bona distracta recolligeret, quibus videlicet ecclesia et edifieiis per eundem Bruno- nem sumptuose refectis predictisque possessionibus et bonis aliena is et distractis fideliter recollectis et revocatis, deputata certa por tione preposito et fratribus, qui supersunt quoad vixerint, pro susten tatione sua, dummodo vitam regularem ducant et cum honestis conversentur, iuxta votum et desiderium dicti Brunonis tredeeim so rores Cisterciensis ordinis monasterii de prato transtulimus ad eccle siam predictam et instituimus sub abbatisse regimine gubernandas, que de numero illarum pro tempore assumetur, assignantes, deputan tes, tradentes et resignantes eisdem abbatisse et sororibus et post eas in perpetuum eiusdem ordinis sororibus, que pro tempore ibidem fuerint, ecclesiam, predia, possessiones, bona mobilia et immobilia, que ad presens ad ipsam spectant ecclesiam et que in futurum a bonorum elemosinis et collationibus succedente tempore poterunt adi- pisci, ita tamen si exereverint pro tempore facultates, ipsarum soro- rum in eodem loco, ecclesia sive monasterio numerus augeatur. Super quibus tamen facultatibus estimandis volumus et ordinamus, quod ad nos vel successores nostros archiepiscopos Colonienses recursus habeatur, sed quia indecens esse videretur, quod caput [sic] differret a membris, dictam abbatissam et sorores in gubernatione spiritualium disciplina et correctione ordinis professione facienda abbati veteris montis Cisterciensis ordinis, qui pro tempore fuerit, subieimus et vo lumus esse subiectas, hoc salvo quod sorores loci predicti abbatissam eligere et sorores reeipere possint et debeant, salvo ecclesie saneti Gereonis in Colonia de area ipsius ecclesie iure, quod sibi debetur
127
ab antiqno. Insuper dictam ecclesiam sive monasterium, personas, 1277 familiam enm suis attinentiis ecclesiastica volumus et ordinis dein- ceps emnnitate et lihertate gaudere, inhibentes, ne aliquis abbatissam et sorores dicti loci in rebus vel personis suis molestare presumat, omnes tales excommunicationis sive anathematis sententia presentis scripti testimonio innodamus. In hnius rei testimonium et firmitatem perpetnam presentem paginam sigilli nostri munimine duximus robo- randam.
Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo septuage- simo septimo, feria sexta post octavas pasche.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel verletzt.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 149. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/457759e5-e089-434f-87eb-10734a75a72c/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success