Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 365. , S. 348
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 365. , S. 348
17. Januar.
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Lambertus de Strithane, Johannes frater Wenemari de Retersbeke, Johannes de Patterne, Reymarus de sancto Alberto, Henricus frater eius, Sebefar- dus consanguineus eorum et Johannes frater Rutgeri de sancto Ge- reone notum facimus et tenore presentium publire protestamur, quod cum consilium ct cives Colonienses de eo tempore, quo fuimus in eorum stipendio, favorabiliter nos tractantes de salario nostro satis- fecerint nobis plenarie, sic quod ipsos commendamus et in amicitia separati sumus ab eisdem, renunciamus omni actioni et querele, que nobis vel alicui nostrum contra ipsos vel aliquem eorum competere posset in futurum occassione premissorum. Super boc in testimonium atque fidem sigillum honesti viri domini Henrici dicti Mfilrepesch militis domini de Rincherg rogavimus pro nobis presentibus apponi.
Datum anno domini MCC nonagesimo primo, feria sexta ante fe- stum beate Agnetis virginis.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, auf quergetheiltem Schilde, unten vier senkrechte Balken, ohen links ein Stern, hat die Umschrift: s. Henrici militis Mulerpesch.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 365. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/486c4457-58b2-4295-b3b0-792c832ff29a/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success