Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 178. , S. 170
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 178. , S. 170

Ш9 Nos Johannes dominus de Arberg'burgravius Coloniensis, notum facimus universis presens scriptum visuris et audituris, quod, quia ligius bomo sumus et officiatus ecclesie Coloniensis, nos ab bac die inantea, quamdiu vixerimus, reverendo patri et domino Sifrido Arcbie- piscopo Coloniensi, successorib'.is eius et ecclesie Coloniensi contra quoscumque ipsos impugnantes vel iniurias aut dampna ipsis inferentes auxilium prestabimus potenter et patenter omni fraude et dolo exclu- sis, nisi de speciali gratia ipse dominus S. archiepiscopus, successores sui et ecclesia Coloniensis nos de personis aliquibus, quibus consan- guinitate vel familiaritate coniuncti sumus, voluerint liberaliter snp- portare, et ad hoc nos per presentes litteras firmiter obligamus, quibus sigillum nostrum fecimus apponi.
Datum Colonie anuo domini mcclxx octavo, x kal. aprilis. Aus dem Copiarium A. XII, 4, f. 21, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 178. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/487b1c2a-1cfa-4dd9-829b-6dffd3959fb7/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success