Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 211. , S. 203
Nos Jacobus et Druda uxor mea legitima de Lucillewintre per presentes litteras profitemur, quod venerabiles viri decanus et capi- tulum Coloniense locaverunt nobis ac nostris heredibus domum eorun- dem sitam in Luczillewintere2) cum attinentiis, videlicet quatuor inrnalibus vinearum vel circa, quas magister Henricus de Basilea bone memorie canonicus Coloniensis legavit pro memoria sua agenda singulis annis pro annua pensione videlicet septem solidis Coloni- ensium denariorum ipsis hereditarie persolvendis, quam quidem pensionem camerario Coloniensis ecclesie, qui pro tempore fuerit, siugulis annis assignabimus in festo beati Martini hiemalis, dictam autem domum meliorabimus et sine deterioratione qualibet conserva- bimus conditionibus hiis adiectis, quod si nos vel nostri heredes in termino memorato defecerimus in solutione dicte pensionis in parte vel in toto et infra unum mensem proximo sequentem non solverimus ipsam pensionem, mense secundo pro pena solvemns septem solidos Coloniensium denariorum. Si vero mense tertio non solverimus tam penam quam debitum principale, in principio quarti mensis ab omni iure cademus, quod in dictis vineis et domo habere dinoscimur et
') Also der Anfang des Briefes, worauf Theoderich Bezug nimmt.
*) LttUelwinter = minor Wintere, Obeminter. (Vgl. Lacomblet 1, 462).
12*
180
1281 ipse vinee et domns ad predictos decanum et capitulum Hbere rever- tentur et de ipsis disponere poterunt, prout eisdem videbitur expe- dire. Insuper torcular dicte domus tempore vindemiarum ad usus reservabimus predictorum, quod quidem torcular, si per eorum nsum aut suorum nunciorum destructum fuerit, ipsi facient reparari; si vero per negligentiam aut usum nostrum vel heredum nostrorum destruc- tum fuerit, nostris expensis tenebimur reparare. Item sex denarios pro censu annuatim et alia iura ac servitia quecumque de dictis bonis debita dabimus et solvemus. Item expresse condictum est et adiectum, quod nos et nostri heredes prefatas vineas dividere vel inter nos distribuere non debemus sed unus nostrum ad pensionem et predicta omnia maneat obligatus, alioquin ipso facto ab omni iure sicut prius, quod in predictis bonis habere dinoscimur, decidemns. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostri plebani in Luc- cillewintere predictis decano et capitulo dedimus sigillatas, et ego plebanus dictus ad preces predictorum Jacobi et Drude sue coniugis sigillum meum apposui huic scripto.
Datum et actum anno domini millesimo ducentesimo octogesimo primo in die beate Lucie virginis.
Aus dem Copiarium des Domstiftes Nr. 196, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 211. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/4dec4879-ce3a-48bc-903d-069f3b291fde/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success