Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 522. , S. 523
In nomine domini amen. Universis presentes litteras visuris et audituris nos Walramus de Heinsberg dominus de Blanckenberg notum facimus, quia in divisione bonorum facta inter nos et nobilem virum Godefridum dominum de Heymsberg fratrem nostrum nobis tamquam primogenito nobilis viri domini Th.1) domini de Heymsberg bone memorie cesserunt redditus triginta marcarum, quos a civitate et civibus Coloniensibus ratione concivilitatis habuit annuatim, nos buiusmodi redditus nobis ab ipsis dari favorabiliter postulantes et pro grato beneficio acceptantes, quod ipsorum concivis effecti de firma amicitia servanda prefatis civibus Coloniensibus diebus nostris pre- stitimus ipsis soliempniter iuramentum, sub quo nos obligavimus et
') Theoderici.
32*
500
1303 obligamus in omni forma, pront idem dominus pater noster se obli- gaverat apud ipsos et in litteris suis super hoc confectis, quas ipsi cives babent ab eodem, plenius continetur. Recognoscimus etiam in hiis scriptis, quod dicti cives Colonienses post mortem nostram a so- lutione dictorum reddituum liberi sunt et soluti nec heredes nostri quicquid iuris sibi vindicare poterunt in eisdem, fraude et dolo ees- santibus penitus in premissis. Super hiis in testimonium atque fidem sigillum nostrum presentibus duximus appendendum.
Datum anno domini millesimo trecentesimo tertio, in crastino beati Jacobi apostoli.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Reitersiegel, ohne Rflcksiegel ver- letzt . — Bei Lacomblet III, 26 ist die Urkimde abgedruckt, wodurch die Stadt dem Walram das genannte Burgerlehen verleiht.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 522. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/5057dd34-25f4-4317-ba3e-f49a19e7e293/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success