Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 424. , S. 430
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 424. , S. 430


In nomine domini amen. Universis presentes litteras visuris et audituris nos vir nobilis Gerardus de Juliaco dominus de Kastre no- tum esse volumns. Quia honorabiles viri prudentes, scilicet iudices, scabini, consilium ceterique cives Colonienses multa cnrialitate et ser- vitiis sc nobis exbibuere familiares, placuit nobis et ipsis, ut in fa- vore ct amicitia specialius ct firmius iungeremur, sic est quod prefati cives in vinculum et obligationem amicitic inter nos et ipsos contracte quamdiu vixerimns durature sine dolo redditus sexaginta marearniu denariorum Colonie pro tempore currentium et dativorum nobis pro- miserunt solvere et dare singulis annis in festo beati Martini, prout in ipsorum litteris nobis super hoc datis plenius continetur, et nos in suum concivem et adiutorem receperunt et fecerunt magistros civium civitatis Coloniensis nomine ipsorum civium de amicitia et fidelitate nobis et nostris quamdiu vixerimus servandis in manus nostras sol- lempne prestare iuramentum. Nos vice versa ipsius civitatis Colo- niensis concivis et adiutor effecti prestitimus sollempniter et corpora- liter iuramentum in mauus magistrorum civium predictorum recipientium nomine dictorum civium, quod ab hoc tempore inantea quamdiu vi- xerimus fideles erimus et firma amicitia ligati civibus supradictis, et quemlibet eorum, quandocumque venerit in terram nostram vel locuiu aliquem, in quo posse habemus, per nos et nostros tuebimur et defensabimus cum omni affectione tanquam amicos et homines terre nostre bona fide, et idem fiet hominibus nostris in civitate Co- loniensi tanquam concivibus eorundem. Et quia grave est, legibus et equitati contrarium, quod aliquis pro alio pregravetur et exinde fre- quenter etiam rancores oriuntur, nequaquam permittimus de cetero, quod aliquis civium predictorum pro aliquo debito vel contractu alieno, in quo ipse principaliter obligatus non est, arrestetur, inpe- tatur vel etiam retardetur per aliquam occasionem in terra nostra vel in aliquo loco, ubi posse habemus, fraude et dolo in hiis exclu- sis. Sed si aliquis civium Coloniensium predictorum pro debito ali- quo alloqueretur in terra nostra et hoc negaret, is sola manu iura- mento prestito absolvetur a tali allocutione favorabiliter sine captione,
407
et idem fiet hominibus nostris in civitate Coloniensi. Preterea pro- 1296 misimus cisdem civibus sub debito prestiti iurameuti, quod si aliquis eis in iuribus, libertatibus et optentis consuetudinibus bonis civitatis Coloniensis violentiam et iniuriam facere presumpserit, nos, postquam ab ipsis rcquisiti fuerimus, infra quindenam cum decem militibus et quindecim armigeris, qui erunt familia nostra, cum dextrariis coopertis Coloniam intrabimus ct veniemns in auxilium ipsorum civium et quam- din ipsis cxpedire videbitnr, manebimus in auxilio eorundem et da- bunt nobis quolibet die pro expensis nostris quinque marcas, quibus contenti crimus, etiam si plus cxpendere nos contingat, fraude et dolo cessantibus in premissis. In cuius rei testimouium et firmitatem prescntem paginam super premissis omnibus conscriptam sigillo nostro duximus muniendam.
Datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, feria secunda ante festum purificationis beate Marie virginis.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Reitersiegel verletzt.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 424. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/52fcd385-14cf-4e91-9440-b6920977823a/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success