Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 555. , S. 534
Universis presentes litteras visuris et audituris Hadewygis filia quondam Hermanni dicti Nigri civis Coloniensis cognoscere veri- tateiu. Noveritis, quod ego de consensu Brunonis dicti Roysgin mariti mei, Rutgeri dicti Overstoltz et eius uxoris, Henrici dicti Overstoltz et eius uxoris, Gobelini de doiuo Theolonarii et So- phie eius uxoris ac Hadewygis beggiue sororis Rutgeri predicti et aliorum amicorum meorum, quorum cousensus in hac parte fuit requirendus, transtuli, supraportavi et resignavi libere et simpliciter et in totum ad manus Petri filii Petri dicti de Bunna et Katherine eius uxoris civium Coloniensium recipientium a me huiusmodi trans- lationem, supraportationem et resignationem domum et aream cum suis pertinentiis sitam ex opposito parrochialis ecclesie sancti Petri Coloniensis iuxta domum Kalardi, quam domum et aream tenui et habui ab honorabilibus viris decano et capitulo ecclesie sancti Ge- orgii Coloniensis pro censu perpetuo et hereditario sex solidorum de- nariorum Colonie pro tempore curreutium, qui census solvitur eisdem dominis singulis annis in festo pasche vel infra quatuor septimanas ipsum festum immediate sequentes sine captione, ita quod dicti con- iuges et eorum heredes eandem domum habeant et teneant a pre- dictis dominis ipsis, quod predictum censum solvant omni eo iure, quo ego Hadewygis predicta eandem domum tenebam et habebam ab eisdem. Et quia recognosco per presentes, michi de iusto pretio dicte domus per eosdem coniuges esse satisfactum, renunciavi et re- nuncio pro me et pro omnibus antedictis et de consensu eorundem ad manus dictorum coniugum et heredum suorum omni iuri michi com- petenti in domo antedicta, rogans, ut predicti domini decanus et capi- tulum ecclesie1) sancti Georgii predicte prefatam domum et aream Petro
') ecclesie fehlt in der Handschrift.
511
et Katherine coniugibus memoratis concedant omni iure, quo ego eandem 1306 tenui ab eisdem, quodque sigillum ecclesie sue presentibus apponant in testimonium premissorum. Et nos decanus et capitulum sancti Gcorgii Coloniensis ad petitionem prefate Hadewigis et de consensu Brunonis mariti sui et aliorum amicorum suorum predictorum salvo nobis et ecclesie nostre predicte censu sex solidorum predictorum sub ea captione, qua dicta domus a nobis tenetur, concedentes eandem domum et aream coniugibus memoratis, sigillum ecclesie nostre in testimonium premissorum duximus presentibus apponendum.
Datum anno domini millesimo trecentesimo sexto, crastino beato- rum Petri et Pauli apostolorum.
Aus dem Copiarium des Klosters Dünwald f. 72, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 555. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/5487b437-4c0b-4624-9d8f-ff34bf9ea18d/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success