Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 404. , S. 411
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 404. , S. 411
![00000411.png](http://images.monasterium.net/img/collections/QuellenKoelnI/00000411.png)
![00000412.png](http://images.monasterium.net/img/collections/QuellenKoelnI/00000412.png)
1294, 13. October.
Universis presentes litteras visuris et audituris ego Henricus de Ossendorp miles, scabinus et oppidanus Bunnensis, notum facio, quod prestito per me fidelitatis et homagii iuramento honorabilibus viris civibus Coloniensibus ratione captivitatis, qua detentus eram ab eis- dem et circa quam maximum favorem michi impenderunt, suprapor- tavi, resignavi et remisi una cum uxore mea et filio meo seniore pro me et heredibus meis in loco, ubi fieri potuit de iure et posse habet, Hermanno filio domini Vogolonis dicti Kone civis Coloniensis nomine civium Coloniensium predictorum viginti iurnales nemoris iacentis apud Lengistorp, qui sunt allodium meum verum, quos ego vel heres meus successor in eisdem tenebo et habebo vel tenebit et habebit iure homagii libere sine contradictione et spe revocandi perpetue a civibus Coloniensibus supradictis facturus eisdem servitium tamquam fidelis homo domino suo facere tenetur et debebit, qui') dicti iurnules ad valorem triginta marcaram se extendunt. Super hoc in testimo- nium atque fidem sigillum commune oppidi Bunnensis una cum sigillis
') Die Handschrift hat: quia.
25*
388
1294 domini marescalci de Alftre et domini Adolphi de Stamheym mili- tum rogavi presentibus apponi, quibus sigillum meum est appensum. Nos vero scabini, consules oppidi Bunnensis, marescalcus de Alftre et Adolphus de Stamheim predicti, in quorum et aliorium quam plu- rium fidedignorum presentia premissa acta sunt ad petitionem Henrici de Ossendorp et uxoris sue predictorum, qui coniuncta manu predictos iurnales supraportaverunt et remiscrunt sub forma prescripta coram nobis, sigilla nostra duximus presentibus apponenda in testimoniuiu premissorum.
Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, feria quarta post festum beati Gereonis.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel Heinrich's von Ossendorf, der Stadt Bonn und des Marschals von Alfter verletzt; das vierte hat die Umschrift: S. Adolphi de Stamheim militis.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 404. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/56819b63-c32f-4b55-b0f0-10ba659e0d7a/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success