Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 459. , S. 467
1298, 21. März.
In nomine domini amen. Nos Wicholdus dei gratia sanete Colo- niensis ecclesie arebiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancel- larius, notum esse volumus universis, quod nos amicabiliter reconciliati sumus cum dilectis civibus nostris Coloniensibus tam clericis quam laicis civitatis eiusdem, eorum complieibus videlicet stipendiariis et satellitibus conduetieiis, qui in cottidiano eorum servitio ipsis in armis servierunt infra civitatem eandem, super omnibus discordiis, inimicitiis, et questionibus suscitatis abolim inter venerabilem patrem et dominum bone memorie Sifridum archiepiscopum Coloniensem et predecessorem nostrum pro se et ecclesia Coloniensi ex una parte, eosdem cives et civitatem ex altera, remissis pro nobis et ecclesia Coloniensi eisdem civibus, eorum complieibus supradictis tam clericis quam laicis civi tatis eiusdem omnibus inimicitiis, rancoribus, iniuriis, dampnis et que stionibus, quos et quas hubuisse visi sumus usque in presentem diem contra eos, promittentes firmam amicitiam, pacem et concordiam ser vare cum eis ac ipsos promovere in omnibus, quibus possimus, bona fide diebus nostris, quamdiu debitam fidelitatem nobis servaverint et tanquam cives nostri nobis voluerint esse devoti. In cuius rei testi monium et firmitatem presentes litteras nostras damus eidem civibus nostro et ecclesie Coloniensis sigillis communitas.
Datum xII. kalendas aprilis, anno domino millesimo ducentesimo nonagesimo septimo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Erzbischofs und das des Domcapitels verletzt.
444
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 459. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/5fec2455-73f5-4935-a2c2-80ba3c33bfcc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success