Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 447. , S. 450
1297, 22. April.
1297 In nomine domini amen. Maioris, Xantensis, sancti Gereonis, sancti Severini, sancti Kuniberti, sancti Andree, sanctorum apostolo- rum, sancti Marie ad gradus, sancti Georgii, Susatensis, Resensis ecclesiarum Coloniensis civitatis et diocesis prepositi, decani et capi- tula, sancti Pantaleonis, sancti Martini Coloniensis, sancti Heriberti Tuitiensis, sancti Nicolai Bruwilrensis et Sibergensis monasteriornm abbates et conventus eternam in domino caritatem cum notitia veri- tatis. Cum nos hiis diebus statum ecclesie Coloniensis undique gra- viter periclitari videamus et precipue clerum civitatis Coloniensis variis affici miseriis et pressuris neenon et bonis ecclesiarum et per- sonis ecclesiasticis tam infra civitatem quam extra intolerabiles in- iurias et violentias inferri, nec sit, qui eis opem defensionis exhibeat, necessarium nobis fore visum est, quod pro posse nostro apud nos- met ipsos aliquod aggrediamur remedium, in quo alicuius consolationis, respirationis ac confortationis refugium habeamus. Sed quia hoc commode fieri non possit, quin quelibet ecclesiarum nostrarum et quilibet nostrum alteri pro iuribus et libertatibus ecclesiarum et per- sonarum nostrarum nobis adherentium et adberere volentium in fu- turum fovendis et conservandis inseparabiliter, favorabiliter et con- stanter assistat et comportandis oneribus, laboribus et expensis ad prosequendum iniurias et offensas ecclesiis et personis nostris, nobis adberentibus et adherere volentibus iam illatas, et ad precavendum violentias et gravamina inferenda immutabili stabilitate simus unani- mes et concordes, hinc est, quod sollerti deliberatione communi et concordi cousilio prehabitis salva in omnibus et ante omnia auctori- tate reverendi patris et domini nostri archiepiscopi Coloniensis, qui pro tempore fuerit, in quem quoad huiusmodi caritative unionis con- servationem confidenter dirigimus spem nostram ad honorem dei, beate Marie virginis, beati Petri ac aliorum apostolorum, beatorum trium magorum nec non et patronorum nostrorum omniumque sanctorum, quorum merita in nostris venerantur ecclesiis, per fidem corporalem et per iuramenta tactis sacrosanctis a nobis singulis prelatis ac per-
427
sonis ecclesiarum nostrarum prestita nos invicem ad fraterne caritatis 1297 ac unionis vinculum servandum couformamus, unimus, connectimus et ligamus, ita quod deinceps unanimiter et concorditer pro fovendis et conservandis iuribus et libertatibus ecclesiarum et personarum nostra- rum nobis adhereutium et adherere volentium stabimus nec de cetero aliqua ecclesiarum nostrarum alteram, vel aliquis nostrum alterum deseret in hac parte, et ad prosequendum iniurias et offensas nobis iam illatas et ad precavendum, quantum in nobis est, et resistendum iniuriis, violentiis et gravaminibus inferendis communes manus appo- nemus et pro iuribus comportabimus labores et expensas. Si qui fue- rint praelati vel alie persone in ecclesiis nostris, qui ad hanc unio- nem servandam vel fidem dare seu iuramentum prestare ac ipsi unioni includi renuerint, spem promotionis et exaltationis cuiuslibet amittent et insuper carebunt omni auxilio et remedio unionis nostre, videlicet si quid gravaminis, adversitatis vel offense sibi acciderit, quod ad hoc eis nec consilium, opem nec operam volumus exhibere. Quicunque etiam unioni nostre inclnsus post fidem datam sive iuramentum pre- stitum se ab unione nostra subtraxerit verbo et facto nolens nobis fideliter adherere, is tamquam fidei violator et periurus sine spe pro- motionis et exaltationis eniuslibet ab omni consilio et auxilio nostre unionis manebit exclusus. Nulli tamen, si tempore procedente unioni nostre cum satisfactione debita reformari voluerit, erit gratia dene- ganda. Decani vero et capitula ecclesiarum nostrarum quotienscum- que aliquem pro tempore sive motu proprio sive apostolice1) sedis sive quavis alia auctoritate recipiunt in canonicum et in fratrem, antequam sic receptus ad praebende sue perceptionem admittant, vel si minor fuerit tempore receptionis, ante emancipationem iuramentum ab eo exigant et recipiant, quod huiusmodi unionem fideliter et con- stanter observet diebus suis. Et ita fiet de omnibus, qui processu temporis recipiendi fuerint in canonicos et in fratres, ut sic huius- modi caritative unionis nostre vinculum pro bono statu ecclesiarum nostrarum, honestate cleri, libertate, commodo ac iuribus nostris con- servandis pia consideratione conceptum de tempore in tempns stabili firmitate perduret et ratum et firmum maneat in futurum. Et ne aliquis clericus volens ecclesiastica libertate gaudere se de facili contra caritativam unionem nostram presumat opponere et libertates ac privilegia ecclesiarum et personarum nostrarum temerariis ausibus itnpugnare, sive advocatus fuerit sive non, qui contra privilegia et Hbertates ecclesiarum et personarum nostrarum nobis adherentium
') Die Handscbrift hat: apostolica.
428
1297 et adherere volentium in notoriis et manifestis iniuriis et offensis pu- blice vel private consilium vel patrocinium alicui sive aliquibus pre- Btiterit, nos communiter ct concorditer opponemus eidem et impedi- mentum sibi prestabimus, ne iu aliqua ecclesiarum nostrarum nobis adherentium ct adherere volentium ecclesiasticum beneficium vel ali- quod aliud stipendium cousequatur, et si quod stipendium in aliqua ecclesiarum nostrarum optinuit praetextu alicuius servitii ipsi ecclesie impendendi, auferetur eidem, ut iuris auctoritate in eo puniatur, in quo inventus est deliquisse. Yerum quia valde fructuosum et per- utilc fuisset ecclesiis et personis nostris, diu huiusmodi unionem ha- buisse, et multa gravamina ac incommoda previsa fuissent, si prelati et clerus ante hec tempora concors et unanime consilium super com- mnni statu et super imminentibus periculis habuissent, ne de cetero per desidiam vel negligentiam prelatorum nostrorum et nostram commnne postponatur negotium, sed extunc inantea ferventius et vigilantius intendatur eidem, eligimus et assumimus ex communi con- sensu omnium ecclesiarum nostrarum venerabiles viros dominos Con- radum de Monte prepositum, archidiaconum, Wickeboldum decanum, subdecanum, choriepiscopum ac scolasticum ecclesie Coloniensis et post eos, qui pro tempore fuerint, quod principaliter et immntabiliter conservatores et capita nostre unionis existant una cum dyaconibus ecclesie maioris et aliis, quos de singulis capitulis ecclesiarum no- strarum ipsis duximus adiungendos, et stent pro iuribus et libertatibus ecclesiarum nostrarum sintque quoad hoc ipsi nobis et nos ipsis sub debito fidei et sub iuramentis a nobis prestitis irrevocabili firmitate Iigati. Et nt id maturo et festino procedat effectu, volumus et ordinamus, quod quodlibet capitulum ecclesiarum nostrarum in contiuenti sine dolo sub debito iuramenti prestiti ex se duos viros fidedigniores et ydoneores eligat, adiungat et assumat, qui per aunum continuum presint huius- modi caritative unioni nostre; domini abbates, quotienscumque volue- rint vel requisiti fuerint, personaliter intersint et sint tam ipsi abbates quam a nobis assumpti et electi una cum venerabilibus viris prepo- sito, decano et prelatis ac cum dyaconibus maioris ecclesie contrac- tatores et prosecutores communium negotiorum ecclesiarum nostrarum et singulorum capitulorum nostrorum quoad iniurias, ofifejisas et1) gravamina illatas vel illata, inferendas vel inferenda tam personis quam rebus earum nobis adherentium et adherere volentium in futu- rum, quorum nullus se excusare poterit vel debebit ab huiusmodi onere assumendo, qui omni favore, gratia et quovis alio modo, per
') ln der Handschrift steht das et vor offensas.
429
quos aliquis eorum quod absit corrumpi posset, depositis sollerter et 1297 concorditer inribus et libertatibus, honestati cleri et communibus ne- gotiis ecclesiarum nostrarum intendendo excogitabunt et quaerent omnes vias rationabiles et omnes modos licitos et honestos, quibus ecclesie iuvari poterunt in suis iuribus et libertatibus defendendis et contra iniurias, oftensas et gravamina iam illatas et illata et qua- liter pro tempore precaveri possint inferenda. Ad quas vias et ad qnos modos efficaciter prosequendos, ipsis dominis preposito et de- cano ceterisque contractatoribus, rectoribus et prosecutoribus, qui pro tempore fuerint, obediemus, communiter astabimus et assistemus con- corditer favore, consilio, laboribus et expensis, nec aliqua ecclesia- rum nostrarum, ut supradictum est, nec aliquis ex prelatis nostris nec quevis alia persona ex nobis volens esse huiusmodi nostre cari- tative unioni inclusa quocunque casu contingente alium vel aliam deseret in hac parte. Tractatores vero, rectores et prosecutores predicti de anno in annum mutabuntur et ad hoc singula capitula ecclesiarum sub debito prestiti iuramenti erunt astricta, ut sic tracta- tores, rectores et prosecutores communis negotii ecclesiarum nostra- rum de tempore in tempus non deficiant et commodius onera laborum portentur in communibus negotiis nostris prosequendis, dum persone ad tractandum, regendum et prosequendum commune nostre unionis negotium pro aliorum relevatione pro tempore variantur. Ipsi qui- dem tractatores, rectores et prosecutores predicti, qui pro tempore fuerint, sub debito fidei prestite ad minus quolibet mense semel con- venient in maiori ecclesia certis terminis ad hoc prefigendis com- muniter vel ex se certas personas, quas ad hoc magis ydoneas co- gnoverint, deputabunt, qui audiant et recipiant ea, que singula capitula ecclesiarum nostrarum ad ipsos deferre habuerint super iniuriis, of- fensLs et gravaminibus sibi illatis vel forte que sibi timent inferri, ut super ipsis deliberent et tractent communiter, qualiter per vias rationabiles, modos licitos et honestos, ut supradictum est, succuratur eisdem, uec in hoc parcatur laboribus et expensis. Liberum etiam erit eisdem tractatoribus, rectoribus et prosecutoribus de singulis ecclesiis nostris personas, quas ad consilium suum utiles fore crediderint, assumere et sibi adiungere, quotienscumque et quandocunque viderint opportu- num. Si quem vero ex ipsis tractatoribus, rectoribus sive prosecu- toribus iam electis et assumptis mori quo absit, gravi et longo im- pedimento detineri vel abesse absentia diuturna contigerit, capitulum, de quo mortuus, impeditus vel absens taliter absumptus fuerit, alium loco ipsius, quem ad hoc magis utilem esse sciverit, infra octo dies a tempore notitie sub debito iuramenti prestiti subrogabit, nisi forte
430
1'297 casus «e offerret, in quo per capitulum non staret, quominus hoc fieri posset bono modo. Hec omnia et singula nos universi et sin- guli per fidem et per iuramenta corporaliter prestita nos promittimus inviolabiliter servaturos et volumus, quod a nostris successoribus suc- cessivis temporibus observentur, et ad memoriam revocent tribulatio- nes et miserias, quibus nos et ecclesie nostre afHicti sumus diebus nostris, salvis in predictis omnibus et per omnia absque diminutione et substractione qualibet venerabilibus viris preposito, decano et ca- pitulo maioris ecclesie Coloniensis supradictis iuribus, libertatibus, privilegiis et consuetudinibus super reverentia et recursu ab aliis et in aliis ecclesiis universis civitatis et dyocesis Coloniensis ac a personis earundem ecclesiarum omnibus et singulis ab antiquo nsque ad boc tempus laudabiliter observatis. Kolnmus enim propter premissa vel aliquid premissorum ratione unionis buiusmodi conceptorum ant etiam in posterum ordinandorum dicto capitulo maiori Coloniensi in omni- bus prenotatis aliqualiter derogari, salvis similiter iuribus, consuetu dinibus, libertatibus et privilegiis nobis omnibus et singulis aliis ec- ciesiis supradictis ab ipso capitulo maioris ecclesie caritative observatis temporibus retroactis, ut sic utrobique pacis viuculo stabilito omnis rancoris et dissensionis materia a uostro fideli consortio salubriter excludatur. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam nos prepositus et decanus, ecclesie, abbates et monasteria predicti sigilla nostra presentibus duximus apponcuda.
Datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, in vigilia beati Georgii. In cuius rei testimonium sigillum unionis cleri Coloniensis est appensum. Datum nt supra.
Aus dem Copiarium des Apostelstiftes f. 52b, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 447. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/611c157b-7c94-4d39-8511-79e9594532e9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success