Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 208. , S. 201
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 208. , S. 201

Soror Eogilradis dei permissione abbatissa totusque conventus sancti- 1281 monialium monasterii fontis s. Marie1) ordinis Cysterciensis Coloniensis diocesis viris prudentibus et bonestis officialibus parrochie s. Martini minoris in Colonia salutem et orationes in domino salutares. Noverint, qnod nos de communi consensu et bona voluntate nostra pure et sim- pliciter renunciavimus, renunciamus, effestucavimus et effestucamus l>er presentes super duabus marcis Coloniensibus bereditarii census, quas2) nobis Reynardus de Pixide et sui fratres singulis annis solvere consueverunt de duobus cubiculis sitis inter pannicidas in parrochia vestra, in quibus iidem fratres stant et vendunt pannos suos, ad manus Gerhardi dicti Krantz civis Coloniensis tali conditione apposita, quod, cnicumque idem Gerhardus petierit seu requisierit asscribi in carta officialium duas marcas predictas, ipsi asscribi possint et debeant contradictione qualibet non obstante. In huinsmodi effestucationis et renunciationis testimonium atque fidem sigillum nostrum una cum si- gillo abbatie et conventus de prato s. Marie8) ordinis Cysterciensis presentibus duximus apponendum. Et nos abbatissa et conventus monasterii de prato s. Marie predicte fatemur, omnia premissa vera esse et nos ad preces et ad instantiam dictarum abbatisse et con- ventus fontis s. Marie sigillum nostrum presentibus apposuisse in testimonium omnium premissorum.
Datum anno domini MCClxxx primo feria quarta post nativitatem beate Marie virginis.
Aus dem Cartular des h. Geisthauses f. 59, im Archiv der Armenverwaltung.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 208. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/6574fe46-f0d5-45a3-af54-fa1c5311daec/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success