Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 210. , S. 202
Universis presentes litteras visuris et audituris Theodericus de Reymbach canonicus maioris ecclesie Coloniensis salutem et cog- noscere veritatem. Noveritis quod cum ego compos mentis mee su- praportaverim, resignaverim et tradiderim libere et solute omnem hereditatem meam sitam infra civitatem Coloniensem ad manus Theo dorici dicti Raze, Pelegrini dicti nigri, Costantini de Lisolskirgen, Ge rardi dicti Cransz, Hermanni dicti Schoneweder et Winandi dicti Scheisvûre provisorum domus sancti Spiritus in curia Coloniensi nomine domus eiusdem coram discretis viris scabinis Coloniensibus et officialibus tam de Orsburg quam de Niderich, in quorum cartas ipsos provisores asscribi feci, sicut asseriptus eram ad hereditatem eandem more de bito et consueto, ipsique provisores, prout in animas eorum commisi, se ad hoc obligaverint, quod redditus de eadem hereditate prove nientes post obitum meum singulis annis dabunt et assignabunt con- ventibus, quibus dedi et legavi eosdem secundum formam, que in testamento meo super hoc confecto plenius continetur, idem testa- mentum meum confirmo, ratifico et perpetuo per presentes, sic quod ipsum non mutabo neque mutare possim nec debebo nec contra ipsum
179
veniam ullo unquam tempore aliquo subtilitatis ingenio sive causa, et renuncio super hiis litteris apostolicis impetratis vel impetrandis, cuiuscunque forme vel tenoris existant, et specialiter illi „ea que de bonis"1) ac omni iuris auxilio tam canonici quam civilis, quod michi seu alii persone nomine meo posset aliquatenus suffragari. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem sigillum meum duxi appo- nendum et insuper rogavi religiosos viros priores fratrum predicato- rum et beati Augustini manufideles seu executores testamenti iuei, ut sigilla sua presentibus ducerent apponenda, et nos priores predicti, quia premissa coram nobis acta sunt, ad petitionem predicti sigilla nostra apposuimus huic scripto in testimonium omnium premissorum.
Actum in capitulo monasterii fratrum predicatorum in Colonia, anno domini mcclxxx primo, feria sexta post festum beati Remigii.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. I)ie drei Siegel gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 210. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/699d139b-dbf4-4cf1-b230-955491a0f82c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success