Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. \r. 346. , S. 334
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Walramus de Juliaco dominus de Bergheim notum facimus, quod super requi- sitione, quam habuimus adversus civitatem et cives Colonienses super eo, quod stipendiarii eorum Henricum dictum de Ossendorp militem ceperunt in terra nostra, ac etiam de dampnis, que bomines nostri conquesti sunt eis illata esse ab eisdem, ex una parte et econverso super requisitione, quam predicti cives Colonienses habebant adver- sus nos super dampnis concivibus eorum illatis in terra nostra ex altera, compromisimus et compromittimns pure, simpliciter et de plano in viros discretos Johannem dictum Hardevust militem, Costantinum dictum de Lysolskirgen et Hildegerum Heynrich, cives Colonienses, ita quod quicquid super hiis inter nos et ipsos cives Colonienses ordinaverint, dixerint et statuerint, hoc ratum et firmum debemus et volumus observare, ad quod nos obligamus per presentes, quibus sigillum nostrum est appensum.
Datum anno domini MCC nonagesimo, feria secunda post festum beati Nicolai.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, Lowe mit Querbalken, ziem- lich erhalten.
311
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) \r. 346. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/6a32b4f8-5540-4acb-8360-1144acf3301b/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success