Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 256. , S. 249
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 256. , S. 249


1285, 16. Juli.
Nos Margareta comitissa de Katzenellinboge, Wilhelmus primoge- nitns eius ceterique liberi eius universis presentes litteras visuris et audituris notum facimus, quod nos cum honorabilibus viris iudicibus, scabinis, consulibus et civibus Coloniensibus universis pure et simpli- citer de plano reconciliati sumus super omni discordia sive guerra, que inter nos ex una parte et ipsos ex altera vertebantur, et remit- timus eis ex corde omnes iniurias, offensas, excessus, rancores, in- dignationes, odia et iras, quas babuimus contra eos a die, qua primo dicta discordia sive guerra orta fuit inter nos et ipsos, usque ad diem huiusmodi cum eis nostre reconciliationis, tali adiecta conditione, quod nos Wilhelmus primogenitus dicte comitisse predictus infra nativitatem beate Marie virginis nunc proximo venturam Coloniam veniemus et ipsorum tamquam pater noster exstitit concivis efficiemus, iuramentum nostrum prestando super eo, prout a ceteris nobilibus terre ipsis ci
226
I
1285 vibus fieri est consuetum. Preterea dicti cives Colonienses nobis bona fide promisernnt et ad hoc se obligaverunt per litteras eorum patentes, quas penes nos habemus, quod nobis solvent in festo nati- vitatis beate Marie virginis predicte quadraginta marcas Coloniensinm denariorum bonorum et legalium, duodecim solidis pro marca quali- bet computatis, hoc expresso, quod nos medio tempore hominibus nostris de bonis ipsis a predictis civibus Coloniensibus ratione dicte guerre ablatis, que rationabiliter probare poterunt, satisfaciemus ad plenum, ita quod nos dictos cives Colonienses ab eisdem nostris ho minibus liberos et quitos dici faciemus. Econverso dicti cives de bonis concivibus eorum a nobis ablatis, que rationabiliter probare poterunt, eisdem satisfacient ad plenum, ita quod nos liberos et quitos dici facient ab eisdem infra terminum predictum sine dolo. Ceterum si aliquibus civibus Coloniensibus tenemur in aliquibus debitis legi- timis, nos ipsis satisfacere tenebimur de eisdem. In huiusmodi re- conciliationis testimonium et firmitatem nos M. comitissa predicta si- gillum nostrum pro nobis et pro Wilhelmo primogenito nostro neenon pro ceteris liberis nostris antedictis presentibus duximus apponendum.
Actum et datum anno domini mcclxxx quinto, feria secunda post divisionem apostolorum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Auf dem Siegel die Gräfin zu Pferde mit einem Falken auf der Linken. Umschrift: S. Margarete comitisse de Kazzenelebo- gen. Das Rücksiegel, ein springender Löwe: hec est clavis sigilli.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 256. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/6fea6900-564b-4c58-92cc-b5ced9ab6038/charter>, accessed 2025-02-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success