Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 10. , S. 32
Wilhelmus comes Juliacensis, dilectis amicis suis iudicibus, scabi- nis, consulibus ac universis civibus Coloniensibus salutem et omne bonum. Noveritis quod nos a Marsilio de Wickrode fideiussoriam cautionem suscepimus sufficientem ad manus nostras et nomine vestro pro quadraginta marcis Coloniensium denariorum bonorum et lega- lium, quarum medietatem idem Marsüius solvet in festo beati Remigii nunc instanti et reliquam medietatem in circumcisione domini deinde subsequenti. Quodsi aliquem predictorum terminorum infregerit pe- cuniam debitam non solvendo, fideiussores sui moniti super eo ex parte nostra moniti tanquam boni fideiussores satisfacient pro defectu iacendo huiusmodi. Et si eos per quindenam iacere contigerit, extunc in antea tres denarii Colonienses singulis septimanis super quamlibet marcam current ad usuram iudeorum et nichilominus ipsi fideiusso res tamdiu iacebunt, quousque tam de sorte quam de usura civi- tati vestre et vobis integraliter fuerit satisfactum. Accepta igitur ab ipso Marsilio orveda et aliis cautionibus vobis faciendis ipsum liberum dimittatis ac absolutum. In huius rei testimonium atque fidem presentes litteras sigillo nostro duximus roborandas.
Datum anno domini mcC septuagesimo, in crastino ad vincula Petri.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel wie an Urkunde Nr. 5.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 10. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/7084fb0b-48c9-466a-9591-b1d894850414/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success