Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 471. , S. 476
1298, im October.
Universis presentes litteras inspectnris Gobelinns de Teidinbovin et Gfidela uxor sua salutem et notitiam veritatis. Noveritis, quod nos de consensu et libera voluntate heredum nostrorum venerabilibus dominis preposito, decano et capitulo Coloniensi erga nos ementibus vendidimus aream nostram sitam in villa Teidinhovin in parrochia de Wfirinc cum suis attinentiis quibuscumque, item quatuordecim iurnales terre arabilis sitos ex opposito paludis dicte haig retro Mes- senich, item duos iurnales terre arabilis sitos versus Wilre, que area
453
4
et iurnales fuerunt nostrum liberum allodium, prout hoc scabini in 1298 Wurinc protestati sunt publice demonstrando, pro quadraginta tribus marcis denariorum pagamenti Colonie usualis, quos recognoscimns nobis esse numeratas, assignatas et traditas ab eisdem, efTestucantes et renunciantes ac supraportantes dicta bona ad manus et utilitatem eornndem dominorum in presentia Werneri sculteti in Wurinc, Til- manni supra Montem, Hermanni de Vico, Hellewici, Gerardi dicti Busch, Tilmanni dicti Haigstein, Hermanni dicti Kelnere et Conradi de Durremagen, scabinorum in Wurinc, publice ut est moris, et a predictis dominis nobis reconcedentibus hereditarie recepimus omnia dicta bona pro nobis et nostris heredibus seu successoribus in eisdem bonis pro perpetua pensione annua sive censu duarum marcarum de- nariorum Brabantinorum a nobis solvendorum, quamdiu boni denarii et dativi Coloniensis monete Colonie non current et denarius usua- liter currens in Colonia deterior fuerit denario Brabantino, quando- cumque vero denarios novos monete Coloniensis exponi contigerit, duas marcas bonorum et dativorum Coloniensium denariorum monete Coloniensis extunc annis singulis dictis dominis persolvemus, quas duas marcas ad memorias domini Gerardi advocati et domini Con- radi de Carpena canonicorum Coloniensium deputatas tam nos quam nostri heredes aut successores annuatim in festo beati Martini hye- malis camerario vel distributori presentie, qui pro tempore fuerit in ecclesia Coloniensi, solvemus et assignabimus Coloniam nostris labo- ribus et expensis, tali adiecta captione, quod si nos aut nostri here- des vel successores aliquo annorum in solutione dictarum duarum marcarum infra octavam dicti festi beati Martini fuerimus negligentes, extune statim dicti viginti iurnales et area ad prepositum, decanum et capitulum Coloniense prefatos libere revertentur, ita quod extunc de ipsis suam poterunt facere voluntatem, nosque nichil iuris obtine- bimus in eisdem. Et quia sigillis propriis caremus, pro nobis in testimonium sigillo officialitatis curie Coloniensis rogavimus has litte- ras communiri. Et nos officialis curie Coloniensis ad preces Gobelini et uxoris sue predictorum ac scabinorum in Wfirinc constitutorum propter hoc specialiter coram nobis ac protestantium, premissa omnia vera esse, sigillum nostrum hiis litteris appendendum duximus in testi- monium premissorum. Nos vero prepositns, decanus et capitulum Coloniense profitentes nos Gobelino et Gfidele uxori sue prefatis ac heredibus eorundem predicta bona vendita nobis ac supraportata re- concessisse pro annuis redditibus duarum marcarum sub conditionibus prenotatis, sigillum ecclesie nostrc ad causas in robur et testimonium presentibus litteris duximus appendendum.
454
1299 Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, mensc octobri.
Aus dem Copiarium des Domstiftes Nr. 248, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 471. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/7bf2b780-7af4-4b3e-be99-68023f2b43ae/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success