Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 371. , S. 357
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 371. , S. 357
Universis presentes litteras inspecturis frater Dytherus ordinis pre- dicatorum salutem et cognoscere veritatem. Noveritis universi, quod Lamberto canonico sancti Cuniberti Coloniensis, quem ad mandatum domini A.1) dei gratia Romanorum regis audivi super solvendo the- loneo a civibus Coloniensibus in Nussia, propter debilitatem proprii corporis multum loqui intelligibiliter non valente Henricus dictus Flaco civis Coloniensis de modo solvendi predictum theloneum sic narravit: cives Colonienses, si res vel merces proprias in propriis deferunt na- vibns et super hoc litteras civitatis Coloniensis sigillatas sigillo osten dant [sic], tantum decem et novem denarios et obolum et de singulis ci vibus Coloniensibus ibidem presentibus duos denarios Colonienses, si vero vel alienas res et merces in suis navibus aut suas res et merces in alienis navibus deferunt, consuetum theloneum tenentur persolvere in Nussia, cui narrationi canonicus supradictns consentiens requisitus super singulis premissorum asseruit ita esse.
Datum anno domini nonagesimo secundo, in crastino beati Gereonis.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das ovale Siegel hat in der Mitte das Lamm Gottes, darum die Symbole der vier Evangelisten.
') Adolf von Nassau, 1292—1298.
334
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 371. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/7c141aff-3eee-45a1-8445-84d3d82ac042/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success