Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. \r. 310. , S. 307
Nos prepositns decanus totumque capitulum maioris ecclesie Co- 1288 loniensis notum esse cupimus universis presentes litteras iuspecturis, quod nos ecclesic nostre utilitati et commodis intendentes et eiusdem dampnis ac gravaminibus occurrere et precaverc modis omnibus cu- pientes ob evidentem ecclesie nostre necessitatem et utilitatem volun- tate et consensu unanimi et matura deliberatione prehabita vendidimus dilecto nobis Erwino scolastico ecclesie sancti Cuniberti Coloniensis annuam et perpetuam pensionem videlicet quinque marcarum Colo- niensium denariorum redditus pro quinquaginta marcis bonorum et legalium Coloniensium denariorum nobis ab eodem Erwino numera- torum, traditorum et assignatorum et in usus nostre ecclesie conver- sorum, qnas quidem quinque marcas cum omni integritate quocunque casu contingente ipsi Erwino in quocunque statu existenti, quoad vixerit, annis singulis persolvere promisimus et dabimus et a camerario ccclesie nostre, qui pro tempore fuerit, ipsas eidem annis singulis in festo beati Remigii designavimus et statuimus persolvendas; post obitum vero ipsius Erwini camerarius ecclesie nostre, qui pro tempore fuerit, annis singulis in perpetuum pro nobis et nomine nostro persolvet et dabit quatuor marcas de dicta pensione ad memo- rias quatuor personarum infra scriptarum, videlicet venerabilis viri domini Theoderici de Buren decani maioris Colouiensis, item bone memorie domini Cunonis quondam burchravii1) de Cochme, cuius anniversarias dies est in vigilia beati Luce ewangeliste, item domine Agnetis relicte eiusdem Cfinonis ac ipsius Erwini, ita vide- licet quod in anniversariis singulorum predictorum distribuatur una marca in ecclesia nostra modo consueto ob eorundem memorias sin- gulariter in ipsa ecclesia nostra in perpetuum peragendas, prout dictus Erwinus ordinavit. Et si dominus decanus et domina Agnes prefati aut alter eorum supervixerint ipsum Erwinum, denarii ad eorum memorias deputati certis diebus ad hoc ordinandis in ecclesia nostra distribuentur pro memoriis ipsorum tam in vita quam post mortem eorum, prout in nostra ecclesia est consuetum. ilec antem promisi-
') Die Handschrift hat: burchavii.
284
1289 mus et per presentes promittimus bona fide omni dolo et contradictione penitus exclusis a nobis et a nostris successoribus in perpetuum ad- implenda et inviolabiliter obscrvanda, renunciantes exceptionibus nec numerate pecunie nec tradite, doli mali, constitutioni „hoc ius porrectum" ac omnibus aliis defeusionibus iuris canonici et civilis, que nobis contra premissa possent competere quoquo modo. In cuius rei testi monium presentes litteras prefato Erwino dedimus sigillo ecclesie nostre communitas.
Datum anno domini millesimo ducentesimo octogesimo octavo, x kal. Decembris.
Aus dem Copiarium des Domstiftes Nr. 206 im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) \r. 310. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/7cb67798-0bc5-46df-a79c-bcd380328c6c/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success