Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 448. , S. 454
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Gerardus filius domini Gerardi Overstolz dicti Comitis, Bruno dictus Hardevust miles, Johannes dictus Hardevust de Ringassen, Henricus Rufus scultetus de sancto Pantaleone, Emundus dictus Butze, Gerardus de Pavone, Ricolfus Hirtzelin, Hildegerus, Hermannus fratres, Daniel Overstolz,
431
Wernerus frater eius, Hermannus Florin, Johannes filius domiui Sy- 1297 monis de Novo-foro, Ricolfus dictus Stedinc et Gerardus dictus Birk- lin filius Johannis sculteti, cives Colonienses, notum facimus, quod cum honesti viri domini iudices, scahini, consules et oflSciales Colo- nienses de iacentia, in qua fuimus et sumus ad monitionem eorundem ratione fideiussionis, qua nos obligavimus apud ipsos pro Hermanno dicto Morart consanguineo nostro, sicut in litteris nostris super hoc confectis plenins continetur, induciaverint nos favorabiliter usque ad festum beate Walburgis proximo nunc futurum, obligavimus nos suh iuramento prestito tactis sacrosanctis, quod de hiis, que Hermannus predictus et Fridericus dictus Schegtere excesserunt contra civitatem Coloniensem et que sunt secuta et evenire poterunt, desistentiam fe- cimus et faciemus eisdem, nec consilium nec auxilium impendemus ipsis nec ad domicilia nostra, quod diciturhusen inde hoven1), recipiemus et non tenebimus in eisdem sine dolo, nec in aliquo facto, quod ce- dere posset in detrimentum civitatis Coloniensis generaliter vel con- tra aliquem civium Coloniensium specialiter, confovebimus eosdem, et ubi hoc intellexerimus, debemus ipsos cives Colonienses premunire. Et faciemus assistentiam sine dolo dominis iudicibus, scabinis, consu- libus et officialibus predictis ad omnia, que fieri poterunt adversus Hermannum et Fridericum predictos et contra illos, qui ipsis in hoc facto auxilium fecerunt, faciunt et facere poterunt in futurum, quod hoc requirere non debemus nec vindicare nec contra hoc facere quo- quomodo. Et si iudices, scabini, consules et otficiales predicti et alii, qui ipsis assistunt in hoc facto, concordaverint, quod nos dimittere velint quitos vel diem nostram cum voluntate nostra prolongare, iura- mentum nostrum, vim et robur optinebunt manendi nos in obligatione predicta. Sed si reversi fuerimus in iacentiam cum eo iure, in quo nunc sumus, quiti sumus ab huiusmodi iuramento, si etiam aliquis nostrum querens subtilitatem vellet resilire de premissis et infringere iuramentum suum quod absit, per hoc nos alii non poterimus nos excusare, quin iuramentum nostrum servare debeamus et manere in obligatione pre- dicta, sicut est prescriptum. Et si Gerardus confideiussor noster, qui domi non existit, premissa contradicere vellet et ea non acceptare, per hoc non excusabimur, quin ea que premissa sunt debeamus ob- servare sine dolo. Super hiis in testimonium atque fidem sigilla nostra duximus presentibus apponenda.
Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto, feria quarta ante palmas.
') Hausen und Hofen = beherbergen.
432
1297 Der hier genannle confideiussor Gerardus trat nach seiner Ruckkehr der Er- klirung im folgenden Jahre durch nachstehenden Transfix bei:
Universis presentes litteras visuris et auditnris ego Gerardus dic- tus Birklin filius Johannis dicti sculteti, civis Coloniensis, notum facio, quia domi non eram, dum ea que in litteris, quibus presens cedula est transfixa, continentnr, fuerant ordinata et per confideinssores meos, quorum nomina in eisdem litteris sunt expressa, acceptata, quod cnm iuramento meo prestito tactis sacrosanctis me obligo ad observantiam omnium conditionum contentarum in litteris memoratis sine dolo. Super hoc in testimonium atque fidem sigilium meum presenti cedule est appensum.
Actum auno douiiui millesimo CCmo nonagesimo septimo, in cra- stino beati Marci ewangeliste.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Die Siegel des Gerardus filius GerarJi Overstolz, des Wernerus Overstolz, des Johannes filius domini Symonis de Novo- foro, und des Hicolfus dictus Stedinc haben einen schrag von links nach rechts ge- henden Balken durch den Wappenschild.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 448. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/7e1ad436-fa3b-41e1-b880-8aab3e81fae0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success