Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 451. , S. 457
1297, 20. October.
Nos magister Nicolaus canonicus ecclesie sancti Severini Colonien- sis, officialis domini prepositi eiusdem ecclesie, nctum esse volumus
m. 28
434
1297 universis bas litteras visuris et audituris, quod constitutus in presen- tia nostra magister Johaunes rector scolarium in dicta ecclesia unam de duabus mansionibus suis sub uno tecto sitis, quas idem magister construxcrat in area, que prius fuerat ortus domus sue petris tecte, videlicet exteriorem coutiguam curti Maremanni sculteti eoncessit Thilmauno dicto Keis et eins beredibus sivc successoribus iure here ditario possidendam, ita quod ipse Th. et eius beredes sive succes sores solvent in perpetuum dicto magistro vel eius successoribus de dicta mansione singulis annis quinque solidos et sex denarios Colo- nienses bonos vel pro singulo denario quatuor ballenses, si forte con tigerit, quod non currant buiusmodi deuarii Colonienses, duobus ter- minis hic expressis, scilicet in nativitate beati Johannis babtiste tres solidos vel postea infra quatuor septimanas sine aliqua captione, et residuos triginta denarios in nativitate Cbristi vel postea infra qua tuor septimanas sine aliqua captione, bac adiecta conditione, quod si in huiusmodi solutione aliquo predictorum terminorum inventi fuerint negligentes, penitus cadent a iure dicte mansionis, et dictus magister vel sui successores de illa se intramittent et de ea suam facient vo luntatem, non obstante quod dicti Th. vel sui beredes sive succes- sores aliquas expensas circa dictam fecerint mansionem. Et est sciendum, quod sex denarii de censu supradicto spectant ad lumi- nare capelle sancti Michaelis, qui accipientur de tribus solidis primi termini et eodem termino solventur domino domus petris tecte, de qua domo ministratur luminare predictum. In cuius rei testimoniura sigillum officialitatis domini prepositi supradicti ad petitionem utrius- que partis presentibus duximus apponendum.
Actum et datum presentibus Gobelino dicto de Mummersloch et eius filio Rigolfo, Gerardo de Rico Hadewigis vidue filio et Con- rado Braxatore, qui concessioni huiusmodi interfuerunt, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo, dominica proxima ante festum beati Severini.
Nach dem Original im Provincial-Archiv zu Dtisseldorf. Das Siegel wohlerhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 451. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/91e6609f-77b6-460e-a1ec-5b00ff3b1507/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success