Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 246. , S. 237
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 246. , S. 237


Nos scultetus, meyerus, scabini, consilium et universi opidani Pyngwenses tenore presentium recognoscimus et publice protestamur, quod super questionis materia, que inter cives Colonienses occasione Johannis dicti Overstolz, Franconis dicti de Cornu, Nicolai dicti de Cornu1) et aliorum eorundem concivium ex parte una et nos ex altera super arrestatione cuiusdam navis annonam deferentis apud nos ar- restate, que quidem navis dictorum civium Coloniensium exstiterat, nsque in hodernam diem vertebatur, ac arrestatione quadraginta qua- tnor marcarum Coloniensium denariorum bonorum et legalium a dicto Johanne Overstolz receptarum, neenon occasione thelonei nomine dicte
') Die Handschrift hat: Corna.
214
1284 annone a Johanne et Nicolao predictis recepti, amicabilis compositio intervenit, ita quod Johannes ct Nicolaus predicti renunciaverunt et renunciant cum ceteris corum concivibus perpetuo receptioni thelonii memorati. Renunciamus autem omni actioni, iuri, dampnis, expensis et interessc, que nobis vel nostris coopidanis ex causis premissis im- posterum possint competere quoquomodo, fraude et dolo penitns ex- clusis. Preterea coopidani nostri ct cives Colonienses captivati hinc- inde cum bonis suis liberi ct quiti ab ipsa captivitate cruut et solnti, omnibus exceptionibus et defensionibus iuris et facti, si que contra dictc compositionis formam possent oriri, renunciantes simpliciter et de plano litteras per presentes. In huiasmodi amicabilis compositionis testimonium ct perpetuam firmitatem dictis civibus Coloniensibus pre- sentes litteras sigillo opidi nostri tradidimus communitas.
Actum ct datum anno domini millesimo ducentesimo octuagesimo quarto, in vigilia beati Thome apostoli.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel, abgebildet in Bd. 2 Nr. 17, ziemlich gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 246. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/9b50fc50-a049-4df6-89f1-139bfa176d3b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success