Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 144. , S. 145
Reverendo domino suo Sifrido dei gratia sancte Colouiensis eccle- sie archiepiscopo Walramus dominus de Valkenburg et de Munioe obsequium continenter. Cum me bonis meis de Kempen et de Berge preter iustitiam et causam rationabilem privaveritis, nec de hoc mihi a vobis aliqua iustitia facta fuerit, et item cum terram domini co- mitis Juliacensis invaseritis et eamdem dampnis gravibus molestetis et destruatis, quod tamen cum sim consanguineus et fidelis domini comitis predicti, defendere teneor pro me posse et viribus, hinc est quod premissis causis cogentibus me contra vos hac vice oportebit servire, quod tamen mihi grave est, feodum igitur quod1) a vobis dinoscor tenuisse, vobis resigno per presentes homaginm, quod vobis prestiti, penitus revocando.
Datum anno domini MCC septuagesimo sexto, sabato proximo ante diem beati Mathie apostoli.
Aus dem Copiarium Mscr. XII, 4, f. 8, im Stadt-Archiv.
') Die Handschrift hat: igitur et quod.
122
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 144. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/ad914ea4-1c13-4ff4-94d3-1786cc8185d9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success