Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 160. , S. 156
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 160. , S. 156


In nomine domini amen. Nos Conradus dei gratia in episcopum Osuaburgensis ecclesie electus et confirmatus notum esse volumns universis et presentium testimonio publice recognoscimus et profitemur, quod nos promisimus et promittimus reverendo patri ac domino S. Coloniensi archiepiscopo et ecclesie Coloniensj, quod nos ab hac hora inantea erimus fidus promotor et adiutor ipsius domini archiepiscopi et suorum successorum contra Juliacensem, de Marka et de Arnsberg comites et eorum adiutores quoscumque et contra omnes homines, qui ipsius domini archiepiscopi et ecclesie Coloniensis inimici et adver
133
sarii sunt in presenti vel erunt in futuro. Preterea promisimus et 1277 promittimus, quod infra quindenam, postquam ab eo seu suo nuncio requisiti fuerimus, veniemus eidem et suis in adintorium cum centum armatis et dextrariis faleratis et in ipsius et suorum permanebimus adintorio ad suam voluntatem sub periculis et dampnis nostris, ita tamen quod idem dominus archiepiscopus nobis et nostris, cum ad terram suam venerimus et quamdiu ibidem in adiutorio ipsius per- mansimus, in expensis victualium providebit et extunc quando et ubi idem dominus archiepiscopus requisierit, ex amicis, hominibus et fa- miliaribus nostris in suum et suorum pro possibilitate nostra ducemus aaxUium et ei adesse studebimus bona fide, ope et opera, consilio ct auxilio contra adversarios suos antedictos et alios quoscumque, ita quod ei ad utilitatem et nobis cedere valeat ad honorem. Et ad hec omnia et singula facienda, quotienscumque et quandocumque idem dominns archiepiscopus vel sui successores requisierint, sine fraude et dolo fideliter ad implenda nos per fidem in manus ipsius domini nostri archiepiscopi super hoc corporaliter praestitam, et in- super per iuramentum alias super hoc per nos corporaliter exhibitum de nostra spontanea et libera voluntate obligamus et profitemur esse quamdiu vixerimus obligatos. In cuius rei testimonium presens scrip- tum sigillo nostro et sigillo nobilis viri Frederici comitis de Reit- berch fratris nostri fecimus communiri.
Datum et actum Colonie Ix kalend. novembris anno domini mcclxx septimo.
Nach einer aus dem Original genommenen Copie im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 160. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/ae6e2122-54ea-4f82-9841-b2f9642b2da2/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success