Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 103. , S. 101
Universis presentes litteras visuris et audituris Sifridus dei gra- tia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus sacri imperii per Ita- liam archicancellarius salutem in domino. Quia super captivatione seu detentione felicis recordationis quondam domini Kngelberti eius- dem ecclesie archiepiscopi predecessoris nostri in civitate Coloniensi facta ab ipsis civibus ac super aliis iniuriis eidem predecessori nostro et ecclesie Coloniensi ab eisdem civibus multipliciter illatis nobis et ecclesie Coloniensi a dictis civibus adeo sufficienter exstitit satisfac- tum, quod huiusmodi offensa et iniuriis ipsis civibus singulariter ac universaliter ex puro corde remissis, de cetero nec a nobis nec a nostris successoribus vel ab ecclesia Coloniensi super ipsis captiva- tione, detentione et iniuriis aliquatenus impeti seu molestari poterunt vel debebunt, nos auctoritate domini pape nobis in hac parte com- missa iudices, scabinos, consilium et commune civitatis Colonienris nniversos et singulos absolvimus in hiis scriptis ab excommunicatio- num sententiis, quas incurrerunt occasione captivationis et iniuriarum predictarum et que per sedem apostolicam aut auctoritate ipsius contra ipsos ea de causa sunt prolate. Item predictos iudices, sca- binos, consilium et cives Colonienses absolvimus auctoritate sedis
78
1276 predicte a sententiis excommnnieationum et interdicti sententias re- laxamus per presentes, que in ipsos ac civitatem Coloniensem et eius suburbia per sedem apostolicam vel auctoritate ipsius sunt prolate occasione favoris, quem nobili viro W. comiti Juliacensi prestitisse dicebantur eo tempore, dum eundem archiepiscopum predecessorem nostrum captivum detinebat. Insuper omnes excommunicationum et interdicti sententias, quas idem dominus predecessor noster auctori tate ordinaria tulit in civitatem et cives Colonienses aut in aliquam parrochiam nominatim ex quibuscumque causis, auctoritate ordi naria relaxamus. Et ut in premissis prefatis civibus nostris ple- nius caveamus, promittimus bona fide auctoritatem super absolu- tionibus et relaxationibus nobis a sede apostolica commissis infra unius anni spatium vel citius si fieri poterit dictis civibus Colonien- sibus nos daturos. In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis venerabilis patris domini Alberti episcopi quondam Ra- tisponensis ac religiosi et disereti viri fratris Henrici de ordine fra- trum minorum lectoris Moguntinensis presentibus duximus appo- nendum.
Datum et actum in die pentecostes anno domini mcC septuage simo quinto.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Erzbischofs, des Albertus Magnus und des frater Henricus gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 103. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/b710c2dd-b75e-484e-923c-7593e9efa968/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success