useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data)  Nr. 418.
Signature:  Nr. 418.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Der Miterbe des Schlosses Rode, Johannes von Rode, wird Edelbürger der Stadt Köln mit einem Bürgerlehen von zehn Mark und verpflichtet sich zu bestimmter Hülfeleistung. — 1295, 7. September.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 418. , S. 425
 

ed.
Current repository
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 418. , S. 425

    Graphics: 
    x

    In nomine domini amen. Universis presentes litteras visuris et 1295 audituris nos iudices, scabini, consilium ceterique cives Colonienses, notum esse volumus in perpctuum, quod cum nos olim rei publice utilitate, fidelitate et obscquiis nobis et civitati Coloniensi prestitis et prestandis a domino Wernero de Rode milite et heredibus suis consideratis et pensatis ipsum et heredes suos legitimos, qui sibi in castro suo de Rode et eius dominio succederent, recepissemus in con- cives nostros ipsique viginti marcarum redditus annuos in concivilitatis fidelitatem concessissemus eosque optinuisset et fideliter deservivisset usque ad tempora vite sue, nunc vero quia dominus Jobannes dictus Schevart miles, filius suus legitimus, et dominus Wernerus de Rode miles, nepos ipsius domini Werneri, succedunt eidem domino Wernero in castro predicto et eius dominio, ipsos in concives nostros recipimus et fidelitatem concivilitatis cum ipsis innovamus sub conditionibus infrascriptis, ad quas etiam nos ipsi domino Wernero et ipse nobis, dum vivebat, extitit obligatus, que tales sunt: Dabimus et dare pro- mittimus singulis annis predicto domino Johanni dicto Schevart de cem marcas Colonienses in festo beati Martini hyemalis et suis here dibus legitimis, qui sibi in portione dicti castri, quam ex divisione optinuit, succedent, et prefato domino Wernero simili modo decem marcas et suis heredibus legitimis, qui sibi in parte eiusdem castri, prout ex divisione ad ipsum spectat, succedent, ut sicut ipsum castrum inter ipsos in duas partes est divisum, quod dominus Wernerus pa ter ipsius domini Johannis et avus domini W. memorati integrum et in solidum possidebat, ita et redditus equali divisione percipient, in quibus domino Wernero defuneto successerunt, occasione huiusmodi concivilitatis ipsos et homines eorum in civitate Coloniensi manutene- bimus, tuebimur et defendemus tamquam concives nostros, vice versa idem dominus Johannes ratione concivilitatis nobiscum contracte concives nostros manutenebit, tuebitur et defendet in rebus et personis perse et suos ubicunque posse habuerit bona fide. Insuper si nobis ne cessitas supervenerit, propter quam ipsum dominum Johannem vocari contigerit in adiutorium nostrum, civitatem Coloniensem intrabit cum armis ad assistendum nobis et ad defensionem rei publice et nostram tamdiu, quousque licenciaverimus eundem et dabimus eidem pro

    ш. 26

    402

    1295 servitio et expensis suis sex marcas singulis mensibus et ad ulteriora ex pacto non tenebimur eidem. Si vero militem unum secum habere voluerit, sitnili modo sex marce pro quolibet mense pro expensis et scrvitio a nobis dabuntur eidem. Ad perscriptas conditiones in quan- tum nos contingunt fideliter et firmiter observandas nos per presentes obligamus, quibus sigillum civitatis Coloniensis de communi consilio duximus apponendum. Nos vero Jobaunes dictus Schevart miles pre- dictus recognoscimus supradicta vera esse et ad ea firmiter et fide- liter observauda, in quantum nos et heredes nostros contingunt, prestito super boc corporaliter iuramento civitati Coloniensi presentibus nos1) obligamus volentes, ut heredes nostri legitimi, qui nobis succedent in parte nostra castri predicti, premissa firmiter et fideliter observent et divisione reddituum facta inter nos et dominum Werncrum con- sanguineum nostrum predictum sint contenti. Super hoc in testimo- nium et firmitatem perpetuam prcsens scriptum nobis et prefate civi- tati Coloniensi commune sigillo nostro duximus muniendum.

    Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, in vigilia nativitatis beate Marie virginis.

    Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel der Stadt sehr verletzt, das des Johannes Scefart de Rode gut erhalten. — Eiu zweites, in Allem, mit Ausnahme des Xamens gleichlautendes Exemplar von demselben Datum, ist fur den in der TJr- kunde auch genannten Weruerus de Rode ausgestellt und tragt neben dem Stadt- siegel das gut erhalteue Siegel des Weruerus militis de Rode.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.