Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 460. , S. 468
1'208 Wicholdus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancellarius, dilectis in Christo abbati bus, prepositis, decanis, ecclesiarum rectoribus ac universo clero ci- vitatis et dyocesis Coloniensis, quibus presentes littere exhibite fuerint, salutem et sinccrain in domino karitatem. Litteras sanctissimi patris et domini Bouifacii pape octavi recepimus in hec verba: Bonifacins episcopus servus servorum dei dilccto filio Wicholdo ecclesie Colo- niensis electo salutem et apostolicam benedictionem. Colonienseiu ecclesiam, que se anteactis tempoiibus apostolice sedi devotam et fidelem exhibuit, paternis affectibus prosequentes ad ea libenter studia nostra convertimus, que statum eius tranquillum et prosperum respi- cere dinoscuntur. Pridem siquidem in nostra constitutus presentia re tulisti, quod occasione discordie abolim inter bone memorie Sifridum archiepiscopum Coloniensem predecessorem tuum ex parte una et cives Colonienses ac eorum in hac parte complices et fautores ex altera procurante pacis emulo suscitate non solum prelibata ecclesia dampna gravia et periculosa dispendia pertulerit, sed etiam status circumposite regionis turbatione multiplici fluctuavit, multis proinde interdicti et excommunicationis sententiis in civitatem Coloniensem ac cives et alios supradictos auctoritate apostolica promulgatis, et nisi super biis per apostolice sedis clementiam celeris et oportune provisionis remedium apponatur, verendum occurrit, ne iam dicta ec- clesia graviora detrimenta sustineat dictaque regio periculosius per turbetur. Quare nobis humiliter supplicasti, ut tibi providere in hac parte de benignitate solita dignaremur. Nos igitur more pii patris, quem non pretereunt incommoda filiorum, ad pacem et quietem ipsius ecclesie ac fidelium illarum partium sollicite intendentes et gerentes de tue circumspectionis industria fiduciam in domino specialem tibi sententias relaxandi predictas, dummodo prefati cives infra compe tentem terminum, quem eis ad hoc duxeris prefigendum, de dampnis et iniuiiis per ipsos et eosdem complices et fautores predictis prede- cessori et ecclesio irrogatis plenam satisfactionem impendant, liberam anetoritate presentium concedimus facultatem.
445
Datum apud urbem veterem v. kalend. novembris, pontificatus 1298 nostri anno tertio.
Harum igitur auctoritate litterarum, quia prefati cives pro se et civitate Colouiensi infra terminum sibi a nobis prefixum de dampnis et iniuriis predecessori nostro et ecclesie Coloniensi ab ipsis illatis nobis satisfecernnt ad plenum, excommunicationis et interdicti sen- tentias auctoritate apostolica latas in ipsos cives utriusque sexus tam clericos quam laicos, complices eorum, videlicet stipendiarios et sa tellites conducticios, qui in cottidiano eorum servitio ipsis in armis servierunt infra civitatem eandem, secundum formam nobis traditam ac etiam auctoritate ordinaria tenore presentium relaxamus et pro cessus habitos oecasione sententiarum earumdem quoad predictos re- vocamus, vobis mandantes singulis et universis, quatinus sententias easdem relaxatas et ipsos cives cum eorum complicibus supradictis absolutos publice nuncietis, ubi, quando et quotiens fueritis requisiti.
Datum xII. kal. aprilis, anno domini millesimo ducentesimo nona gesimo septimo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das äusserst schön gearbeitete Siegel et was verletzt.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 460. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/b845dc4e-e1ea-4a0b-8b15-84f0d31d774e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success