Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 822. , S. 217
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 822. , S. 217
Rndolphus dei gratia rex semper augustus universis sacri imperii 1282 Hnmani fidelibus, quibus presentes littere fuerint exhibite, gratiam suam et omne bonum. Licet olim inter nos et venerabilem Sifridum archiepiscopum Coloniensem principem nostrum dilectum exorta dis- sensionis materia fuerit et rancoris, tamen tanto facilius debemus ad prestandam veniam inclinari, quanto videtur apertius et certius ex- peritur sacrum imperium sine principum fulcimento non posse sub- sistere sed minari potius confractis compaginibus ad ruinam. Hinc est, quod nos predicto venerabili S. Coloniensi archiepiscopo principi nostro dilecto omnis indignationis sive rancoris acredinem erga ipsum ex quacumqne causa conceptam ex animo plene duximus remitten- dam et ipsum ad gratie nostre sinnm recolligimus pristini favoris et dilectionis plenitndine amplectandum, volentes ipsum et inclitam ec- clesiam suam in omnibus iuribus, libertatibus et bonoribus, quibus hactenus sunt gavisi, favorabiliter confovere.
Datum Oppenheim vi kal. augusti anno dom. mcclxxx secundo, regni vero nostri anno nono.
Ans dem Copiarium Mser. A. XII, 4, f. 26, im Stadt-Archiv.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 822. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/bb512a44-f691-4731-8144-994e9b816a6d/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success