Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 250. , S. 240
Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis, quod ego Theode- ricus dictus Raze scabinus Coloniensis ceterique mei heredes vendidi
217
mn8 venerabilibus viris decano et capitulo ecclesie sanctorum aposto- 1285 lorum Coloniensis triginta iurnales terre arabilis, qui leyn dicuntur et quos tenuimus ab heredibus quondam Goswini de Lovenich bone memorie, de quibus solvemus eisdem singulis annis quinquc solidos et dimidinm maldrum siliginis nomine census, pro certo pretio nobis a predictis decano et capitulo integraliter numerato, tradito et as- signato, promittentes per presentes tam cgo quam heredes mei pre dicti, quod nos sepedictos decauum et capitulum de triginta iurnalihus predictis per annum et diem, prout moris est, warandizabimus et ab omni iusta impetitione indempues conservabimus eosdem, ct Rutgerum filium meum, qui in partibus existit alienis, predictis triginta iurnalibus ac omnibus aliis bonis et iuribus pertinentibus iu curtem sitam in Oynisdorp, que quondam fuit nostra et quam iam dudum predictis decano et capitulo ecclesie sanctorum apostolorum vendidimus, infra annum et diem renunciare faciemus, pro quibus omnibus et singulis fideliter adimplendis et observandis constituimus eisdem fideiussores Johannem Raze filium meum, Hildegerum dictum de Stessa, milites, et Gerardum dictum Cranz, cives Colonienses, qui fide data promise- runt, quod si in aliqno premissorum quod absit essemus ncgligentes, ipsi fideiussores moniti ex parte dictorum decani et capituli intrabunt similiter honestum hospitium infra Coloniam ipsis ex parte dictorum decani et capituli demonstrandum ad iacendum more bonorum fideius- sorum inde nullatenus recessuri, donec sepedictis decano et capitulo de premissis omnibus et singulis fuerit plenarie satisfactum. Est etiam expresse inter nos actum, quod si aliquis predictorum fideius- sorum infra tempus predictum quod absit mori contigerit, alter eque ydoneus infra quatuor septimanas immediate subsequentes substituc- tur, quod si factum non fuerit, fideiussores moniti intrabunt ad iacen- dum modis et conditionibus supradictis. In cuius rei testimonium ego Th. dictus Raze predictus sigillum meum presentibus apposui, et nos Johannes dictus Raze, Hildegerus de Stessa milites et Gerar- dus dictus Cranz, ciues Colonienses predicti, fideiussores confitemur expresse omnia et singula premissa esse vera et in eorum testimo- nium sigilla nostra duximus presentibus litteris apponenda.
Actum et datum anno domini millesimo ducentesimo lxxx quarlo, feria sexta ante dominicam quadragesime, qua cantatur Letare Jhe rnsalem.
Aus dem liber rubeug von St. Aposteln im Stadt-Archiv, f. 5.
218
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 250. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/bb70f2b7-b5fa-4565-831a-fe7dc328bfa4/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success