Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 107. , S. 103
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 107. , S. 103


Rudolphus dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri Romani imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Universitatis vestre notitie presentium serie declaramus nos transscriptum privilcgium sanctissimi in Christo pa- trU domini Gregorii pape decimi sub sigillo venerabilis fratris Alberti
80
1275 quondam Ratisponensis episcopi vidisse huiusmodi seriem continenfi sub hiis verbis: Gregorius. .Nos autem de liberalitate regia pre- dictorum iudeorum instantia favorabiliter inclinati predicta omnia et singula sicut ex concessione Romanorum pontificum ipsis competunt, concedimus, confirmamus, confirmata et concessa presentibus decla rantes, et quia iidem iudei sub defensionis nostre debent umbraculo specialiter respirare, adicimus, ut nulla omnino causa dampnari pos- sint vel debeant, nisi legitimo iudeorum et christianorum testimonio convincantur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre confirma- tionis et concessionis paginam infringere vel ei in aliquo ausu teme rario contraire. Quod qui fecerit, gravem nostre magestatis [sic] in- dignationem se noverit incurrisse. In horum omnium testimonium et perpetui roboris firmitatem presens scriptum exinde conscribi et ma gestatis nostre sigillo iussimus communiri.
Datum apud Turegum mi. nonas iulii, indictione tertia, anno domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto, regni nostri anno secundo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Die Schrift ausserordentlich zierlich. Das Majestäts-Siegel, an rothseidenem Fadenbündel, schön erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 107. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/c401d84c-676f-46a4-8db6-e8c24db7cec8/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success