Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 532. , S. 531
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 532. , S. 531



In nomine domini amen. Universis presentes litteras visuris et audituris nos vir nobilis Godefridus dominus de Heinsberg et de Blan
f>OK
kenberg notum facimus, quod cum civitate et civibus Coloniensibus pro nobis et omnibus coadintoribus nostris sumus reconciliati ct totius discordie materia, quc fuit inter nos ex una parte et eosdem civita- tem et cives Colonienses ex altera, cx quibuscumque causis exorta extitit, cst amicabili compositionc sopita, et esse debemus tam nos quam liberi nostri, tota terra nostra et homines nostri ab hac hora inantea omnibus diebus nostris ad eorum amicitiam et favorem fir- miter obligati, et in vinculum huiusmodi amicitie et favoris ipsi cives Colonienses communiter et concorditer nos in suum concivem recepe- rnnt et nobis solvere ct darc promiserunt singulis annis ad tempora vite nostre in mense maii quinquaginta marcarum redditus denario- rum Colonie pro tempore usualium et dativorum de bonis communi bus civitatis predicte, et ob hoc sumus eorum concivis effectus ipsis- que prestitimus concivilitatis, amicitie firme ct stabilis favoris iura- mentum, promittentes sub eodem iuramento, quod cives Colonienses, maiores et minores, divites et pauperes, erunt per nos et nostros in terra nostra et ubicumquc posse habemus tamquam nostri homines bona fide defens'. Et quia ex eo frequenter rancores et iniurie pro- venerint, quod unus pro alio pregravatur, nolumus, quod aliquis ci- vium Coloniensium pro alio conveniatur in terra nostra sive in di- strictu iurisdictionis nostre, sed quod principalis, si invenitur, pro se respondeat, et si inventus non fuerit, innocens pro absente non gra- vetur; et sive sit in causis civilibus vel criminalibus, non permitti- mus contra aliquem civium Coloniensium in terra nostra sive districtu iurisdictionis nostre captiose procedi, sed si pro debito aliquo allo- queretur in terra nostra et hoc negaret, is sola manu iuramento pre- stito absolvetur a tali allocutione favorabiliter sine captione. Et idem fiet hominibus nostris in civitate Coloniensi sine dolo. Sub eodem etiam iuramento promittimus eisdem civitati ct civibus, quod, si ali- quis dominorum terre vel vicinorum ipsius civitatis guerram moveret ipsis vel impugnare vellet eosdem, ipsis factis ct consiliis assistemus, ct quam primum nos requisierint, infra quindenam a die requisitionis personaliter Coloniam intrabimns et veniemus cum quinque militibus et decem armigeris habentibus dextrarios coopertos in adiutorium ipsorum, ct dabunt nobis dicti cives singulis diebus quinque marcas Coloniensis pagamenti pro expensis nostris, quamdiu placuerit ipsis civibus, quod moram trahamus apud eos pro adiutorio civitatis, et eisdem quinque marcis contenti erimus, sive plus sive minus expen- damus. In huius rei testimonium et firmitatem presens scriptum se- pedictis civibus Colopiensibus damus sigillo nostro communitum.
509
Actum et datum anno domini millesimo trecentesimo quinto, in 1306 dominica die quadragesime qua cantatur Iudica.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Reitersiegel mit Rttcksiegel gut erhalten.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 532. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/c4334795-344f-447b-aaa6-409234c30058/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success