Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 327. , S. 319
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 327. , S. 319


Nos Sifridus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancellarius, universis presentes litte- ras visuris et audituris notum esse volumus, quod super bonis et redditibus nostris et aliis quibuscumque infra civitatem Coloniensem nobis ablatis per ipsos cives et civitatem Coloniensem post conflictum babitum apud Worinc compromittimus in nobilem virum Adolphum comitem de Monte fldelem nostrum per presentes, ita quod quicquid snper eisdem redditibus et ablatis dixerit et pronunciaverit, hoc ra- tum servare debemus et servabimus omni fraude et dolo penitus ces- santibus in premissis, ita tamen quod contra Emundum dictum Berclin et alios cives Colonienses quoscumque, quibus ante huiusmodi con- flictum redditus nostros in Colonia specialiter obligaveramus in repe- titione sublatorum ante et post conflictum predictum ad iustam com- putationem nullum nobis preiudicium generetur. In cuius rei testimonium prcsens scriptum sub sigillo nostro, quod ex certa nostra scientia eidem est appensum, damus ipsi comiti communitum.
Datum anno domini millesimo ducentesimo octogesimo nono, in vigilia nativitatis beati Johannis baptiste.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel ziemlich gut erhalten.
296
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 327. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/c5f90668-f7d8-4cde-ab5f-9d9ac8c3bb3f/charter>, accessed 2025-02-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success