Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 558. , S. 555
Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 558. , S. 555


Prudentibus viris et honestis scabinis, consulibus et civibus uni- versis Coloniensibus consules et universitas omnium Susatensium fa- voris et honoris quantum possumus. Prudentie vestre notum fore cupimus, quod Johannes dictus Cruse, qui nuper in domo Jacobi vestri concivis moriens apud vos est defunctus, de nostro fuit oppido oriundus et Elizabeth uxor Hermanni nostri concivis presentium ex- hibitoris fuit eiusdem Johannis soror ex utroque parente legitima et est heres proxima ad recipiendum bona quecumque a fratre suo pre- dicto derelicta, super quo non debet vestra discretio aliqualiter du-
34*
532
1308 bitare. Petinius igitur studiose, ut bona quecunque idem Johannes moriens apud vos dercliquit, sub quibuscumque depositariis existant, eidem Hermauno nomine uxoris suc predicte totaliter iustitie intuitu et nostrarum precum interventu faciatis assignari, babentes ad nos respectum, quod hac assignatione facta de prefatis bonis non orietur questio in futurum. In horum testimonium prudentie vestre mittimus has litteras oppidi nostri sigillo communitas.
Datum Susati xUll"0 kal. Decembris, anno domini millesimo tre- centesimo octavo.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel verletzt; das Rucksiepel, der h. Patroclus, hat die ITmsohrift: Sanctus Patroclus patronus in Susato.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 558. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/QuellenKoelnI/c6f2f335-3c4d-443b-9c7c-f74d27099a97/charter>, accessed 2025-02-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success