Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 220. , S. 214
1282 Notum sit, quod Hermannus dictus de Maguntia tradidit et remisit unam domum cum area, ante et retro, subtus et superius, prout iacet in Drusianegazzen, contiguatam puteo versus hortum sanete Marie pro remedio anime sue pauperibus beginis in honorem dei in perpetuum ad inhabitandum et ipsis locandum, tali expressione, quod post mor tem ipsius un us de proximioribus parentum eius et guardianus fratrum minorum, qui tunc fuerit, dictam domum, prout ipsis videbitur deo expedire, locabunt, salva tamen dicto Hermanno potestate, si voluerit revocandi.
Anno domini mcclxxxii, in vigilia s. Jacobi apostoli.
Aus dem Schreinsbuch Columbe ant. berl., nach einer Copie im Archiv der Armenverwaltung.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 220. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/ca1c1b05-b0ac-4c5f-9e31-fcc1799c3b60/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success