Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 367. , S. 350
1292 Nos Adolphus ilei gratia comes de Nassauwe universis presentes Utteras visuris et audituris in vero salutari salutem. Cum per morteni serenissimi principis pie recordationis olim domini Rodolphi Romano- rum regis vacct imperium 'nostriquc iam dudum fuerit et sit propo- siti et intentionis firmissime domino deo in subsidium terre sancte, quantum possibilitas nostra patitur, placitum exhibere pro nostris reatibus famulatum, et quia hoc commodius ad honorem dei et ipsins terrc sancte reformationem efficerc possumus, si divina favente gratia ad id nos licct indigni cx promotionc, opere et opera reverendi pa tris domiuiS.1) sancte Coloniensis ccclesie archiepiscopi in nos votnm suum dirigentis in regem Romanorum nominati fuerimus et electi, promittimus ct ad hec, que sccuntur, (ide et iuramento corporali super hiis prestitis mera et libera voluntate, nos tenore presentium obligamus: Quod si ut dictum est in regem electi fuerimus Romano- rum, ecclesias et ecclesiasticas personas, presertim ecclesiam Colo- niensem, que iam multo tempore gravibus iacet prostrata dampnis et affecta iacturis, in suis iuribus et libertatibus conservabimns et defendemus et ipsas lesas ad statum debitum reducemus. Electioni etiam de nobis facte ut dictum est consensum adhibebimus nec ab huiusmodi iure in regno per electionem ipsius domini Coloniensis archiepiscopi acquisito aliquo tempore, etiam si aliqui principes Ala manie in clectione ab eodem domino archiepiscopo dissentirent, ali- quatenus desistemus, et quia ipsum imperium felix recipere non po- terit incrementum, nisi ipsa sancta Coloniensis ccclesia, que multis ut dictum est affecta iacet dampnis et iacturis, ab hiis per adiu- torium impeiii primitus sublevetur, promittimus et sub dictis fide et iuramento nos obligamus de noslra bona et libera voluntate, quod si de persona nostra per2) eundem dominum nostrum archiepiscopum fuerit electio celebrata, nos eidem archiepiscopo, suis successoribus et ecclesie Coloniensi castra et munitiones Cochme, Werde, Lands- krone, Sinzege, Dusburg, Trcmoniam pro iuribus regni et imperii in partibns illis et etiam ecclesie Colonieusis contra suos inimicos et
') Sigfridus.
2) per fehlt in der Handschrift.
327
adversarios defendendis1) et conservandis commodius, committemus 1292 et ipsa deliberabimus et absolvemus a manibus illorum, qui nunc tenent, tenenda, habenda et possidenda cum omnibus suis iuribus, redditibus, iurisdictionibus, theoloncis et proventibus ac pertinentiis quibuscumque ab eodem archiepiscopo, eius successoribus cf ecclesia2) Colouiensi ad vitam nostram pacificc et quiete, nec aliqua occasione quidquam3) dictorum castrorum et munitionum, reddituum seu pro- ventuum eorundem ab eisdem archiepiscopo ct suis successoribus et ecclesia*) Coloniensi quoad vixerimus requiremus, sed ipsos redditus, theolonia et proventus eisdem libere et absolute concedemus tempo- ribus regni nostri pro custodia ac conservatione corundem, nobis con- tra nostros et imperii inimicos libero introitu et exitu, si necesse fuerit, in eisdem castris et munitionibus tantummodo reservatis. Item cum idem archiepiscopus et ecclesia Coloniensis castra ecclesie sue Leggenicb, Wede, Waldeuberg, Rodenberg et Aspille in liberatione ipsius archiepiscopi nobili viro Adolpho comiti de Monte obligavetint pro certa pecunie quantitate, et ecclesia Romana eidem comiti sub pena excommunicationis et interdicti dederit in mandatis, ut dicta castra eidem archiepiscopo et ccclesie sue restituat libere et absolute et hoc idem dominus papa iniuuxerit quondam domino li. Romanorum regi predicto, promittimus, quod nos eundem comitem et suos heredes tales habebimus, quod omnia castra predicta et villam Tuitiensem restituent et deliberabunt archiepiscopo et ecclesie Colonieusi sine aliquo dauipno ipsorum et alicuius pecunie datione. Item promitti- mus, quod nos eundem archiepiscopum et ecclesiam Coloniensem in advocatiam et iudicium apud Essinde, curtes Westhoven, Brakele et Elneushorst restituemus et reponemus et earumdem pacifica possessione gaudere procurabimus et efficiemus. Item promittimus, quod archi- episcopum, suos successores et ecclesiam teuebinnis et conservabimus in possessione castrorum Wassenberg et Leydberg et ipsis contra du- cem Brabantie, comitem Flandrie et alios quoscumque propter hoc ipsos vadere5) volentes manu potenti assistemus. Item promittimus, quod si archiepiscopus, sui6) successores et ecclesia Coloniensis ca- stra et munitiones Worinch, Ysenburg, Werle, Mendene, Raffinburg, Volmesteyne, Hallenberg et munitiones alias ecclesie Coloniensis tem-
') In der Handschrift steht: de defendendis.
2) Die Handschrift hat: ecclesie.
3) quidquam fehlt in der Handschrift.
") Die Handschrift hat: ecclesie.
*) Fitr: invadere.
e) Die Handschrift hat: suos.
328
P2!>2 pore captivitatis archiepiscopi destructas suis sumptibus reedificare volucrint, violentiam ipsis deponemus et quoscumque in huiusmodi structura eos impedire volentes regali potentia compescemus. Item pronrittimus, quod theolonia in Andernaco et apud Berke archiepiscopo et ccclesie Coloniensi confirmabimus et privilegia ecclesie Coloniensis ab imperatoribus, regibus concessa innovabimns eisdem. Item promit- timus, quod archiepiscopum et ecclesiam Coloniensem in castrum et bona apud Zelten1), a quibus archiepiscopus tempore captivitatis sue a co- mite de Veldenz fuit eiectus et spoliatus, reponemus et ipsum castrum eidem archiepiscopo et ecclesie Coloniensi deliberari faciemus. Item promittimus, quod condignam emendam archiepiscopo et ecclesie Co loniensi ficri procurabinius a civibus Coloniensibus de forefaetis eo- rundem ad voluntatem archiepiscopi, suorum successorum, ecclesie Coloniensis, alioquin absque omni contradictione ab archiepiscopo, suis succcssoribus ct ccclesia Col. requisiti, quia2) in excommunica- tione dicti cives steterunt per aunum et dieni et forefactum ipso- rum est notorium, proscribemus cosdem ct bona ipsorum publicabimus ct nichilominus archiepiscopo, suis successoribus et ecclesie Coloniensi assistemus nostris laboribus et expensis potenter et patenter contra cives predictos ct fautores eorundem ncc a persecutione eorundem desistemus ncc pacem, treugas vel compositionem cum eisdem inibi- mus sine ipsius archiepiscopi, suorum successorum et ecclesie Colo- niensis voluntate et consensu expresso, et circa huiusmodi negotium faciemus, quidquid archiepiscopo ct ccclesie Coloniensi videbitur fa ciendum. Item promittimus, quod si compositionem amicabilem cum civibus Coloniensibus contigcrit3) ordiuari vel cos*) archiepiscflpo subiugari, nos de civitate Coloniensi nullatenus intromittemus nec dc civibus aliquod fidelitatis homagium rccipiemus, cum ipsa civitas in temporalibus et spiritualibus ad ipsuui archiepiscopum Coloniensem pertineat pleno iure. Item promittimus, quod tutelam monasterii Cur- biensis archiepiscopo et ccclesie Coloniensi a domino R. Romanonim rege commissam innovabimus et coufirmabimus eisdem, castraque et munitiones ecclesie Curbiensis ab aliis violenter occupata revocabimns et necuperabimus ad ecclesiam Curbiensem de consilio archiepiscopi me- morati. Iteiu eiun necessarias, utiles et inevitabiles oporteat episcopum,
') Hieruntor ist uuzweifelhaft Zeltiu^cu zu verstchen.
2) Die Haudschrift hat: qui.
3) Die llandsthrift hat: contiugerit.
') Die Handschrift hat: compositiouem amicabilem ct cives Col. contingerit or- dinari vel archiepiscopo etc, was aber keinen Sinn gibt.
329
snos snccessores et ecclesiam Coloniensem pro servitio Romani imperii 1292 facere expensas, promittimus, quod eidem archiepiscopo et ecclesie Coloniensi dabimus viginti quinque milia marcarum argenti in suarum subsidium expensarum et ad maiorem securitatem et observantiam premissorum promittimus, quod castra Nassauwe, Dillenburg, Gins- berg, Segen, partem comitis Henrici de Nassauwe, cum consensu libero et expresso ipsius comitis Henrici, uxoris suc et Emekonis fratris sui, item Brubag, Riveltze, Limburg, castrum et oppidum Velmere de consensu et bona voluntate dominorum dictarum munitionum et1) here- dum eornndem ipsi archiepiscopo, suis successoribus et ecclesie Coloni- eDsi sublevabimus, reponemus et deliberabimus et assignari faciemus te- nenda sub expensis nostris, et nichilominus quinquaginta, tam nobiles quam milites, bonos et legales fideiussores ponemus eisdem et cum eis- dem (ideiussoribus apud Bunnenses ab eodem archiepiscopo, suis succes- soribus et ecclesia2) Coloniensi requisiti infra quindenam intrabimus, inde non recessuri, quonsque omnia et singula premissa per nos fue- rint adimpleta vel super ipsis adimplendis securitas facta ad volun- tatem archiepiscopi et ecclesie Coloniensis. Preterea eligimus et ar- bitramnr, quod si contra premissa vel aliquid premissorum fidem nostram quod absit infringendo deveniremus nec securitatem ipsi archiepiscopo ad voluntatem suam faceremus super premissis omnibus faciendis, adimplendis et servandis, ipso facto cademus a iure electio- nis et iure regni nobis per electionem acquisito, renunciantes exnunc ut extunc omni iuri, quod nobis competeret seu competere posset in regno predicto, ratum et gratum habentes,3) quod principes ius in electione imperii habentes ad electionem alterius regis procedant, si hoc eidem archiepiscopo videbitur expedire. Preterea coronam regni, eonsecrationem et installationem in sede Aquensi ab eodem domino archiepiscopo non petemus nec ipsum aliqualiter infestabimus super eo, quousque plenam securitatem fecerimus eidem super omnibus et singulis articulis fideliter adimplendis. Item promittimus, quod super debito, in quo idem dominus archiepiscopus nobis tenebatur propter theolonium Andernacense, quod4) nobis obligaverat, quitum clamabi- mus et dicemus. Item promittimus, quod questionem, que vertitur inter enndem dominum archiepiscopum et comitem Henricum de Nas- sauwe consanguineum nostrum super dampnis et deperditis, in nos recipiemus et ipsum sedabimus voluntate archiepiscopi memorati. Item
') Die liandschrift hat: quod.
2) Die Handschrift hat: ecclesiu.
3) habentes fehlt in der Handschrift. ') quod fehlt iu der Handschrift.
330
1292 promittimus, quod illustris principis domini Ottonis cum telo mar- cionis Brandenburgensis favorem et amicitiam captabimus et suam promotionem sentiemus ad dictum domini archiepiscopi, decani Coloniensis1), et comitis Ottonis de Everstein Westfalie marchalei. Item promittimus, quod si liberi quondam Wilhelmi fratris Walrami nunc comitis Juliacensis eundem comitem propter comitatum Julia- censem et bona alia iiupetere seu invadere voluerint, nos eundem comitem Juliacensem manutenebimus et cidem assisteunis et ipsum conservabimus in comitatu et bonis predictis contra ducem Brabantie, comitem Flandrie et alios quoscumque propter hoc ipsum comitem Juliacensem invadere volentes; oppidum etiam Duren eidem comiti quoad vixerinius dimittemus et officium sculteti Aquensis cum suis iuribus illi committemus, cui voluerit archiepiscopus et quamdiu pla- cuerit archiepiscopo antedicto. Super debitis etiam, in quibus domi- nus Ro. Romanorum [rex] patri dicti comitis tenebatur, de quibus etiam se dicit habere recognitionem et litteras patentes ipsius regis, adiungemus amicos nostros ipsi domino archiepiscopo et de consilio ipsius rationabiliter nos babemus circa comitem predictum in debito antedicto. Item promittimus, quod archiepiscopo et2) ecclesie Colo- niensi quoad vixerimus favorabiles erimus et gratiosi et eisdem as- sistemus contra quoscumque suos adversarios et inimicos nec de Monte nec de Marka comites aut ducem Brabantie aut alios inimicos ecclesie Coloniensis in nostrum consilium et familiaritatem recipiemus sine consensu et voluntate archiepiscopi, suorum successorum et ecclesie Coloniensis. In cuins rei testimonium sigillum nostrum ex certa nostra scientia apposuimus et apponi fecimus huic scripto. Nos etiam Johannes dominus de Limburg, Ulricus dominus de Hagenauwe, Go- defridus de Merenberg et Johannes de Rynberg de mandato ipsius A(dolphi) comitis speciali et expresso, fide et iuramento interpositis, promisimus et iuravimus nos effecturos et procuraturos, quod idem comes omnia et singula premissa constanter adimplebit et fideliter ob- servabit, doloet fraude exclusis, sigilla nostra presentibus in testimo- nium apponentes. Promittimus insuper nos A(dolphus) comes predictus sub penis predictis, quod de Austrie et Limburgensi ducatibus ad imperium devolutis neminem infeodabimus nec aliquid de ipsis ordina- bimus sine ipsins archiepiscopi consensu, voluntate expressa.
Datum Andernaci dominica proxima ante festum beatorum Pbi- lippi et Jacobi apostolorum, anno domini mcc nonagesimo secundo.
Aus dem Copiarium Mser. A. XII, 4, f. 3 b ff., im Stadt-Archiv.
') Die Handschrift hat: ut suam pr. sentiamus ete. 2) et fehlt in der Handschrift
331
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 367. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/ce4ac51b-3dc7-4d22-8e54-bab6d2012556/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success