Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 286. , S. 281
Officialis curie Coloniensis plebano sancti Johannis baptiste ac universis plebanis et eorum vices gerentibus civitatis et dyocesis Co- loniensis, ad quos presentes littere pervenerint, salutem in domino. Religiosi viri commendator et fratres domus beate Katerine Theutoni- corum in Colonia nobis graviter sunt conquesti, quod licet Hildegundis mulier se et sua ordini ipsorum reddiderit votum continentie et obe- dientie sollempniter faciendo, signum etiam et habitum ordinis per longa tempora publice gestando, ipsam tamen instinctu fraudis dya- bolice ex animi levitate signo et habitu huiusmodi contumaciter ab- iectis et voto continentie et obedientie penitus relegatis de facto, cum Je iure non possit, cum Johanne de Panhusen laico matrimonium
m. 17
258
1287 contrahere nititur seu contraxit, ut dicitur, et matrimonium cum eodem publice intendit sollempnizare in ipsorum commendatoris et fratrum scandalum, iniuriam non modicam et gravamen et contra indulta pri- vilegiorum magistro, ipsis et ordini a sede apostolica indultorum, super quibus iidem commendator et fratres petivernnt humiliter a nobis sibi et ordini contra prefatos Hildegundim et Jobannem subveniri. Hinc est quod vobis universis et singulis, quibus presentes littere exhibite fucrint, sub pena suspensionis et excommunicationis sententie in biis scriptis late districtius inhibemus, ne matrimonium inter dictos Hil- digundim et Johannem sollempnizare seu contractui ipsi interesse aliquatenns presumatis, donee questio super impedimentis matrimonii predictis inter dictos commendatorem ct fratres ac ipsos Hildegundim et Johannem legitime et canonice fuerit terminata, inbibendo etiam eisdem Hildegundi et Johanni et cuilibet ipsorum, prout super hoe fueritis requisiti, ne pendente questione super impedimento matrimonii predicti matrimonium adinvicem aliquatenus contrahant seu sollemp- nizent, alioquin ipsos et quemlibet ipsorum, si secus fecerint, quos exnunc ut extunc trium dierum monitione per vos facienda premissa ut mandatis nostris obtemperent, si non obtemperavarint, propter hoc excommunicamus in hiis scriptis, excommunicatos absque alterius man- dati nostri expectatione publice ante missarum celebrationem in ec- clesiis vestris singulis diebus nuntietis et artius ab omnibus evitandos. In hiis autem exequendis unus vestrum alium vel alios non expectet reddere has litteras cum appensione sigillorum vestrorum in signum excommunicationis.
Datum anno domini Mcclxxx septimo, feria quarta post assump- tionem beate Marie virginis.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Zwölf Siegel hingen an der Urkunde, sümmtlich abgefallen.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 286. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/d675f9bb-0583-4340-b990-46a02f3d3abc/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success