Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 343. , S. 331
Decanus et capitulum ecclesie sancti Andree Coloniensis omnibus presentes litteras inspecturis salutem ct cognoscere veritatem. Cum redditus et proventus hospitalis sancti Andree sint tenues et exiles et ad sustentationem pauperum et infirmorum illuc advenientium ipsi bospitali proprie non suspetant facultates, nos provida deliberatione prehabita considerantes, quod inter opera karitatis hospitalitas et pauperum refectio non modicum tenet locum, de communi consensu decernimus et ordinamus, quod quecumque persona ab hac hora in- antea dictum hospitale inhabitat vel ex concessione nostra inhabita- verit1) in futuro, quicquid de bonis sibi a deo collatis post eius discessum superfuerit, illud pro anime sue remedio ipsi bospitali cedat ad utilitatem per manus rectoris dicti hospitalis ad sustenta- tionem huiusmodi pauperum fideliter distribuendum et utiliter conser- vandum, nec aliquid extra dictum hospitale dandi vel legandi ha- beant potestatem, debitis tamen legitime contiactis ante omnia perso- lntis. In cuius rei testimonium sigillum nostrum ad causas duximus presentibus apponendum.
') Die Handschrift hat: iuhabitaverint.
308
1290 Datum et actum anno domini millesime- ducentesimo nonogesimo, in die beati Johannis baptiste.
Aus dem Copiarium des Heriberts-Hospitals f. 1. Manches in der Handschrift sehr undeutlich.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 343. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/d9430839-c004-43fb-880a-e4c306ba6823/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success