Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 406. , S. 413
Universis presentes litteras visuris et audituris nos Winricus de Vischgenich, Thilmannus de Lunreke, Thilmannus de Hukiuxhoven, milites, Arnoldus de Lunreke, Alexander de Belle, Henricus dictus Grin, Robinus frater eius et Rertramus de Vischgenich notum fa- cimus, quod nos obligavimus et quilibet nostrum se constituit in soli dum fideiussorem apud dominos de consilio civitatis Coloniensis pro quadraginta marcis pro Thilmanno dicto de Burbach captivo eorum, qni fecit urvedam, sicut est consuetum, quam quidem summam pecunie predictus Th. solvet et solvere tenebitur eisdem dominis de consilio ad opns civitatis Coloniensis infra dominicam diem quadragesime nunc instantis, qua cantatur Invocavit. Preterea idem Thilmannus deponet infra annum unum a festo beati Martini proximo uunc futuro computandum triginta marcas in hereditatem sitam inter Coloniam et Velam, quam parabit allodium suum, quam ipsc Th. vel heres suus, ad quem devolvetur, tenebit iure homagii et fidelitatis obligatione liberc ct sine contradictionis supraportatione a civibus et civitate Coloniensi supradictis. Et si aliquis defectus ab ipso Th. 'fieret iu premissis, nos moniti ex parte magistrorum civium vel consilii civi-
390
1294 tatis Coloniensis intrabimus Coloniam ad iacendum in nno honesto hospitio simul nobis demonstrando morc bonorum fideiussorum a ia- centia huinsmodi non recessuri, nec aliquis nostrum partem suam sol- vendo liberabitur ab eadem, donec de defectu in hiis habito per ipsum Th. satisfactum fuerit dominis de consilio memoratis. Si vero aliquis nostrum medio tempore quod absit decesserit, extunc infra quindenam statuetur alter eque bonus a nobis loco sui, quod si non fecerimus, alii ex nobis superstites moniti intrabunt Coloniam ad ia- cendum modo predicto, quousque alter in locum defuncti per nos fuerit constitutus, fraude et dolo cessantibus in premissis. Super hoc in testimonium atque fidem nos Winricus, Thilmanuus de Hfikiuxhoven et Henricus Grin predicti sigilla nostra duximus presentibus appo- nenda, sub quibus sigillis nos alii sigilla non habentes nos astringi mus ad observantiam premissorum sine dolo.
Datum anno domini MCC nonagesimo quarto, in crastino animarum.
Nach dem Original im Stadt-Archiv. Das Siegel des Winricus de Vischenich und des Henricus Grin gut erhalten; das mittlere Siegel, zweigetheiltes Feld, oben ein Fisch, hat die Umschrift: S. Thilmanni militis de Hukiswag.
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 406. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/d995cf28-e286-4a26-acfa-b8d8866166e9/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success