Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 453. , S. 459
Notum sit, quod Petrus dictus de Houberg tradidit et remisit Johanni et Friderico fratribus cognatis suis domum et aream sitam ex oppo- sito ecclesie sancti Martini, que vocatur domus corduwenarii, ante et retro, subtus et superius, prout ibi iacet et sicut in sua babebat pro- prietate, ita quod ipsi Johannes et Fredericus fratres predictam do- mum iure et sine contradictione optinebunt, potestate tameu predicto Petro reservata istud mutandi in vita sua, si voluerit.
Actum anno domini mcclxxxx septimo.
Et sciendum, quod si predictus Petrus non comparaverit domum unam beckinis commorantibus super predicta domo corduwenarii ad manendum infra sexaginta marcas vel quinquaginta marcas novorum Angliensium denariorum vel tantum pagamenti, tunc predicti fratres Johannes et Fredericus eam comparabunt pro denariis supradictis ad manendum eisdem, et antea non exibunt beckine predicte, potestate tamen reservata predicto Petro istud mutandi in vita sua, si voluerit.
Aus einem Schreinsbuche des Schreins s. Martini, term. Eckardi, im Stadt- Archiv.
28*
436
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 453. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/dde19a14-ebad-4c3f-a81a-2294edffecc0/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success