Quellen zur Geschichte der Stadt Köln, Nr. Nr. 13. , S. 34
Ego Conradus dictus de Kolvenrade canonicus saneti Georgii et plebanus s. Jacobi ecclesiarum Coloniensium, universis, quibus pre sentes littere fuerint presentate, salutcm et cognoscere veritatem. Universitati vestre notum esse cupio, quod ego domum meam sitam in Butingassen ex opposite domus lapidee braxatorie dicte Eustachii, in qua abbatissa et conventus de monte s. Walburgis babebant cen- sum hereditarium decem et octo denariorum et in qua abbatissa et conventus de prato sanete Marie babebant censum duorum solidorum hereditariorum, quos census ab cisdem abbatissis et conventibus com- paravi, prout in instrumentis super hoc confectis plenius continetur, contuli pure et simpliciter et presentibus confero domui saneti Spiri tus in Colonia in elemosinam perpetuo possidendos, ita quod de ipsa domo ecelesie predicte saneti Jacobi singulis annis in festo beati Gereonis decem et octo den. ad luminarc ecelesie persolvantur et Henrico dicto Rufo civi Coloniensi de censu aree persolventur tres denarii et unus pullus. Ut autem hiis fides plenior adhibeatur nee ab aliquo unquam ullo tempore in posterum valeat infirman donatio supradicta, placuit banc paginam conscribi et viri discreti Henrici de Poilbeim scholastici ccclesie s. Georgii in decanum eiusdem ecelesie electi et meo sigillis in premissorum testimonium communiri.
Actum et datum anno dom, mcclxx, in inventione beati Stephani prothomartiris.
Aus dem Reuthuch des h. Geisthauses, f. 173, im Archiv der Armenverwaltung.
1) Hier folgt mutatis mutandis der Wortlaut der Urkunde Nr. 6.
11
Quellen der Stadt Koeln I, ed. Ennen, Eckertz, 1860(Google data) Nr. 13. , in: Monasterium.net, URL </mom/QuellenKoelnI/ebe14f7b-3ce5-40ae-9b5f-0e9b3ce9d145/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success